Druckschrift 
5 (1835)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

23

rum eruditissimus appellatus. Uti hoc teste libros plurimos et doctissimos composuit, peritissimus linguae Latinae et om-

nis antiquitatis et rerum Graecarum Romanarumque, ita sa- tirae ejus miscellaneae fuerunt, sive capita varii argumenti modo prosa modo metrica oratione comprehensa, complexus multifariorum libellorum utroque sermone absolutorum, in quos nomen saturarum sive satirarum tantopere convenit, quam a natura carminis Lucilii et Horatii abhorret.

Jam ars poetica nostri quoque consulatur(¹), ubi inde a versu 220 de satyrico Graecorum dramate agit ejusque ori- ginem ostendit. Epistolam ad Pisones post satyras scripsit, ita ut earum mentionem in illa exspectare possis. Sed uti nec odas suas, ita nec satyras diserte commemorat, ne quid superflui facere et ingenium jactare videretur. A versu 235 243 tamen in prima persona docens satyras suas signifi- care earumque stylum commendare videtur. Quod si a tra- goedia ex eaque profecta satyra filum ducit, similitudinem Graecam inter et suam non minus ac Persius(2) suorum car- minum respectu habito ponit; qua de causa, Graecam quoque scribendi rationem eum secutum esse, probabile habebitur.

Quod reliquum est, si qui dictitant(6), quum Romani u pronuntiarent ut Galli suum u(nostrum ü), pronuntiationem li-

terae u ubique aequasse Graecorum: in nomine Satyrus similibusque etiam expungendum esse, aptum et nexum es- set. Imo Romani e Graecia reduces, non minus, quam no-

(1) Cf. Rückblick auf dieses Sendschreiben, quem ad calcem subjunxit no- vissimae suae et elegantissimae hujus epistolae translationi Vir optima- rum literarum doctissimus F. E. Petri Fuldensis.(2) Cf. I, 123.(3)

Cf. Ruperti pag. 38.