Druckschrift 
5 (1835)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

22

et satyrarum scriptoribus huic honori renuntiat, sic decla- rat, satyris suis eandem esse indolem et naturam, in quibus diverbia quoque, sicut in dramaticis, una cum frequenti per- sonarum argumentorum et sententiarum mutatione ubique ita interveniunt, ut ad illorum formam proxime accedant. Quod quidem etiam apud Persium deprehenditur(¹).

86) Ut intelligatur, qualis notio carminis, scriptura sive ex-

pressa sive exprimenda, huic loco conveniat, denique quae- rendum est, utrum natura operis a farragine argumento- rum appellati, an indoles poematis, quod ad Graecae satyrae similitudinem accedat, adsit. Praedicata igitur hujus carminis sa- tyrici sunt consulenda, quorum primum est nimia acrimonia. Acre carmen esse debere, jam pro natura ejus omnes conce- debant. Anne vero acrimonia cadit in disputationes Varro- nianas de rebus cunctis, de Aboriginibus, de admirandis, eeo! diνsσσσν, de Ajace stramentitio, zepl Jevesαmά, egt dn, έp dρeρνααάινν, eg! dperig ernqtos, de armorum judi- cio, repl dßßevrnrog, de Bajis, repl r 96νπτπον, r! idovic, de cane cavendo, xr SGνοv, regd zegauon, de chorographia, repl doeng, reph Sopdg 6αρμοο, de fide crastina nec hodierna, repl rapie, de Cynico, de Cynodidascalo, de Cynorhetore, xel pvꝙu, epl dα⁸μναι etc. etc. etc.?(²)

Postquam Varro, partibus Pompeji relictis, cum Caesare in gratiam ita redierat, ut in villa sua prope Ciceronis Tus- culanum in vita umbratili tria lustra ad mortem usque deli- tescerct: totum se dedit literis, a Quintiliano vir Romano-

(1) Cf. Sat. I et Passovium a. h. 1. pag. 237. 6) 4 ed. Bihöni ne no. titia literaria pag. XX.