Druckschrift 
5 (1835)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

21

Quintilianus, dicens: satyra tota nostra est, in qua primus Lucilius insignem landen adeptus quosdam habet amatores sibi ita deditos, ut eum non ejusdem modo operis auctorem, sed omnibus poetis praeferre non dubitarent, eatenus recte monet, quatenus Lucilius satyras primus in sermonis forma et hexametris composuit. Ab hac etiam forma Quintus no- ster ipse haec carmina sermones dicit, ubi Albium Tibullum sermonum suorum candidum judicem alloquitur(1). Tantum vero abest, ut satyras ita ad orationem prosam releget, ut, se iis non minus poetae partes agere, significet, quam Eupo- lin, Cratinum, Aristophanem et Lucilium. Comoedia quidem ot satyra, quae vitam communem depingere oculisque subji- cere debet, non potest sublimi dicendi genere uti, ut car- men epicum, lyricum et tragicum(²); at, uti ille poe- tae nomen meretur, qui naturam cum idea(3) modo animum dulciter afficiente conjungere callet, ejusmodi satyrarum quo- que scriptor vatibus inseri potest. Quod quidem quamvis Flaccus ita perspiceret, ut aliis etiam in locis ratione satyra- rum de Musa sua pedestri dicat(4): tamen primo modestia, quum tunc temporis quidem monumentum suum aere peren-

nius nondum perfecisset, deinde eo consilio, ne sermonum istorum obtrectatoribus novam carpendi materiam suppedita- ret, denique hac mente, ut omnem eorum turbam ab Helicone excluderet, se ipsum ex numero poetarum eo magis excer- pit, quo magis jam erat in eo, ut Pindari vestigiis sublimi feriret sidera vertice. At veluti nonnisi cum comoediarum

(1) Cf. Epist. I, 4, 1.(2) Cf. Cic. Nat. Deor. I, 8.(3) Cf. Sat. I, 4, 56.(4) Cf. Cic. p. Arch. 10.