Druckschrift 
5 (1835)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

tare, nisi quatenus ad poetarum seniorum turbam pertinet, similisque est Livio Andronico, Naevio, Accio, aliis.

Quae quidem explicatio quum ad sententiam nostram plu- rimum faciat, pluribus evincatur Horatius id agit, ut ju⸗- dicia, quibus in Sat. 4 Lucilium propter duriores ejusdem versus eorumque flumen lutulentum inique taxasse et con- temsisse videbatur, in hoc carmine defendat. Itaque monet, ad justum carmen satyramque non sufficere, ut poeta lectori cachinnum excutiat, et virtutes brevitatis, fluminis, varieta- tis, urbanitatis, festivitatis pariter observandas exponit, quae apud Lucilium justo saepius desiderentur. Sicut hunc ridere Ennii versus, gravitate minores, ita se ipsum Lucilii, qui labori limandi pepercerit, nec tamen se inventori sa- tyrarum omnino praeferendum habere. Lucilius limatior fuerit, pergit Horatius, quam rudis et Graecis intacti car- minis auctor; ubi adjectivum rudis ad Ennium, quem Cicero Rudium(¹1) hominem appellat(2), alludere visum est. Sed versu 43 solus Lucilius inventor ejusmodi carminum praedi- catur, et Ennius ne antiquiorum quidem satyrarum auctor dici potest, quas jam Livius Andronicus fecisse traditur(3). Praeterea in illa ipsa satyra dramatica poetae illi seniores Graecos sunt imitati. Itaque censeo subintelligendum solet esse, ita ut Lucilius limatior haberi posse videatur, quam auctor novi plane carminum generis esse possit, in quo Grae- corum etiam exemplum sequi non potuisset(*).

7

(1) II, 1, 29 et Quintil X, 1, 93.(2) I, 10, 1. cf. p. Arch. cap. 7. (3) Cf. Livius VII, 2 ibique Drakenborch.(4) Lambinus et Heindor- fius a. h. I.