19
Persium in eadem classe poetarum laudat, et Juvenalis, quo- dammodo etiam Martialis accedunt, qui satyras composuerunt
colore tamen diversas(¹). Praeeunte Lucilio, qui vitia aeta- tis suae strenue censuisse videtur, Horatius pravos mores ridet, Persius dolet, Juvenalis indignatur, Martialis per- stringit(²).—
Qui tandem fiat, ut ejusmodi carminis genus derivetur a lance satura, variis primitiis referta et oblata diis naturali- bus, vel lege satura, varias res complexa, vel a saturitate sive abundantia, vel rebus saturis sive miscellaneis et multi- plicibus, in quo Juvenalis(3) in pravos mores invehitur, difficile est, inquiens, satyram non scribere, nemo tam pa- tiens est iniquae urbis, tamque ferreus, ut se teneat? Nam hac dictione nihil proprietatis hujus carminis significa- tur, quae in multa carminum genera cadit, praeter varieta- tem sive argumenti sive metri. Varronianae vero satirae ea- tenus haec derivatio convenit, quatenus sermone soluto et ligato constitit. Nonnullis(4) vero fraudem fecit locus Flacci Sat. I, 10, 66, qui putarunt, Ennium saturas ejusmodi con- didisse, quales Varronem. Hie enim versus non de Ennio intelligendus est, sed de Lucilio, qui carmen invenit Grae- cis intactum(5). Venusinus Lucilium potius solum auctorem satyrae significat(6). De Ennio in hoc loco non potuit cogi-
(1) Cf. Preifs Horat. I. Tom. pag. 64 seqd.(2) Paulo aliter judicat Sca- liger, cf. Bähr Geschichte d. R. Lit.(Carlsr. 1828) pag. 161.(3) Cf. Sat. I, 30.(4) Cf. Ruperti in diss. d. sat. Romanorum. pag 39 et Doer. a. h. I., qui de Ennio cogitarunt. 6(5) Cf. Hor. Sat. X, 48. (6) Cf. Hor. Sat. I, 4, 6, 57..
3*¼


