Druckschrift 
5 (1835)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

18

cum amicis susceperat, festivam exhibet. Non minus Sat. I, 4 Eupolin atque Cratinum Aristophanemque, poetas co- moediae Graecorum priscae, duces Lucilii pariter ac suos appellat, a quibus ille totus pendeat, nisi quod pedes nume- rosque mutasset. Horatius ergo in eodem stadio se una cum Lucilio currere existimat, quod illi emensi fuerant. Scri- pserunt vero cum comoedias, quales Aristophanis supersunt, in quibus homines notandi secundum proprium nomen et in- genium, individuum vultum habitumque in scena agebantur, tum satyras, quae a comoediis non magnopere differebant, nisi quôd Satyri chorum faciebant. Nonne nostro quoque tempore, qui liberius mores castigare volunt, homines fa- tuos, somnolentos, ebrios aliosque consimiles introdueunt, sub quorum personis judicia sua prodant? Eodem modo anti- quitus, qui turpia obscenaque sub suis personis exprimere verebantur, Satyros pro materia locoque diversae aetatis, nunc canos, nunc impuberes adhibuerunt, qui tam ad mo- res pravos castigandos, quam risum excitandum pro ingenio suo lascivo et scurrili, dicaci et procaci quaecumque effuti- rent et committerent. Ennius, qui apud Quintilianum(1) Vi- tam et Mortem inter se contendentes induxisse dicitur, ejus- modi dramata ipsa imitatus est fecitque togata. Lucilius vero, arte dramatica relicta, suis carminibus sermonis for- mam dedit et hexametris perscripsit, quos lutulentos fluxis- se, Horatius affirmat. Hoc quidem Quintilianus(²) negat, at- tamen, Horatium tersiorem purioremque et ad notandos mo- res praecipuum esse, concedit. Hic criticorum coryphaeus

(1) Cf. Ix, 3, 36.(2) Cf. X, 1, 941.