17
dramata satyrica edidit, Lucilius vero satyras legendas sive sermones satyricos edidit, et Horatius hoc ipsum genus car- minis perfecit, non minus, ac Varronis quidem per u sive i, per y scribendum. Quum enim Satyrorum esset ludere et lascivire, ita ut per satyras dicere denotet ludere: duumvi- rorum Musae, quibus ridendo verum dicebant, nullo modo commodius significari potuerunt.
b) At'amen cardo rei vertitur in Horatii ipsius mente, cujus ea de re sententia rem non potest non dirimere. Itaque quos- nam poetas sibi affines noster significat? Varronem, qui DCCXXIV mortuus est? Neutiquam, imo Romanorum solum Lucilium et Graecorum, quod materiam absque forma adti- net, antiquiores comicos et satyricos; quod quidem jam cum ex ejus scriptis, tum ex ipso hoc loco ostendere animus est.
.) Et primum quidem huc facit Sat. I, 1., qua omni operi prae- fatur, vers. 22. Hic enim finis hujus carminum generis bre- viter declaratur, scilicet ridendo verum dicendi. Itaque po- eta in hac prima invidos et avaros, secunda moechos et ad- ulteros, tertia severiores aliorum censores, quarta carmi- num suorum satyricorum obtrectatores vultuosos, sexta no- vorum hominum contemtores, septima iracundos, octava Ca- nidiam praestigiatricem, nona ineptos, loquaces et vanos, decima malos poetas, libri secundi prima censores satyra- rarum suarum superciliosos, secunda luxuriosos, tertia Stoi- corum simias, quarta gulosos, quinta habendi cupidos, ca- ptatores et heredipetas, sexta vitam urbanam, septima areta- logos insulsos, octava jactatores divitiarum sordidos ita de- scribit taxatque, ut deridendos propinet. Libri primi quinta tantum ab aliis differt, quatenus narrationem itineris, quod
5


