Druckschrift 
5 (1835)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

16

usu fuisset, procul dubio carmina sua hac ipsa litera scri- psisset. Jam Varronis scripta satirica cujus coloris fuerint, quamvis certo dici nequeat, patet tamen ex Quintiliani loco laudato, carmina fuisse nec sola mixta eorum varietate, i. e. igitur saltem varietate carminum mixta. E titulis argumen- torum, quae exhibet Probus grammaticus(¹), disputationes de rebus diversissimis ad historiam, mythologiam, geogra- phiam, mores etc. spectantes, maximam partem severas, non- nullas festivas et jocosas et satyricas fuisse, patet; quas qui- dem saturas commode appellare potuit.

Quum enim adjectivum satur plenitudinem significet, lan- cem saturam appellarunt patinam frugibus et fructibus refer- tam, quae Baccho, Cereri, Florae aliisque diis, quibus natu- rae munera accepta referebantur, offerri solebant(2). Itaque tam rem qualemcunque plenam mixtamque, quam legem va- rias res complexam et quasi miscellaneam dixerunt satu- r am(³), Varro igitur carmen miscellaneum sive satiram con- didisse ita dicitur, ut alii generi, quod Lucilius invenisset et Horatius perfecisset, a Quintiliano opponatur(¹).

Jam si hic grammaticorum princeps Lucilii et Horatii ser- mones a Varronis satiris diserte discriminavit: qui tandem defendi potest, ut recentiorum arbitrorum auctoritate, Ca- sauboni, Scaligeri et Bentleii, saepe dictaturam in republica antiquarum literarum affectantium, duas res plane diversas confundamus? Ennius satyras in scena vel taberna agendas sive

(1) Cf. ad Virg. Ecl. VI. et notitiam literariam in ed. Bipontina Varro- nis.(2) Cf. Virg. Georg. IV, 194, 394.(3) Cf. Diomedes gram- maticus lib. III, fol. 30. ed. Ascensiana in praefatione ad Hopat. Sat. (4) Cf. X, 1, 3, 94 et 95.