Druckschrift 
5 (1835)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

15

ex Diomedis grammatici 1oco(1) viderim, Ennium saturas dra- maticas sive in scena agendas composuisse, ita ut Quintilia- nus, Varronem condidisse alterum genus satirae sive aucto- rem ejusdem esse, et IX, 3, 37 Ennii, qui tamen prius vixit, saturarum menlionem faciens, minime sibi contradicat. Ergo duo genera carminum ita sunt constituenda, ut Ennius dramata jocularia ad exemplum Graecorum dramatum satyri- corum, Varro autem opera, ut v. c. Boethius consolatio- nem philosophicam, oratione prosa et metrica alterna- tim posita, confecisse censeatur. Togata taber naria, inquit Diomedes, a comocdia differt, quod in com- moedia Graeci ritus inducuntur personaeque Graecae, in illa vero Latinac. Togatas taberna. rias in scenam ductaverunt praccipue duo, Afra- nius et Quintus Ennius. Ennius quidem haec car- mina saturas dixit sive scripsit, si Ciceroni loco jam laudato fides est, aetate poetae pro in vocabulis e Graeca lingua deductis u usurpatum esse. Argumenta vero haud dubie Grae- cis ludis satyricis similia fuisse, dubitari nequit; ita ut vi- tia moresque hominum vel pravi vel certe inepti riderentur et auditoribus cachinnus excuteretur. Veluti apud Graecos in ejusmodi dramatibus non reges et heroes, sed, ut specta- tor post tragoedias jocis et lusibus delectaretur, Satyri lu- dendi jocandique causa chorum repraesentabant, sic Romani simiti de causa in atellanis et tabernariis suis similes indu- cebant personas(²). Itaque si Ennii tempore Latinis jam in

(1) Cf. lib. III, fol. 31 edit. Ascensianae Parrh. MDXVI.(2) Cſ. noster ad Pis. 220 sedd.