14
cuti, non magis rationem reddiderunt, adeoque Heindorfius, qui sermones animadversionibus paene offudit, rem tamen silentio praetermisit, fortasse Scaligeri et Casauboni aucto- ritate permotus, qui in libro de carmine satirico hanc ipsam orthographiam defendit.
2. Quum vero ita natura horum carminum accuratius de- clarari possit, poetam satyra nec satira omnino scribere de- buisse, cum ex rationibus universis et sententia scriptorum Ro- manorum, tum ex ipsa mente Horatii evincam.
a) Et illorum quidem primum Quintilianus(1) duo genera car- minum hujus nominis diserte distinguit. Scilicet Terentius Varro dicitur hoc prius genus saturae sive satirae con. didisse, sed non sola carminum varietate mixtum; qui qui- dem locus, quamvis non omnino certus et perspicuus, hoc tamen prodit, Varronem quidem versibus ejusmodi satiras, oratione pedestri et metro alternatim positis, scripsisse. Lo- cus Quintiliani laudatus dubiae quidem est lectionis et inter- pretationis. Quum enim affirmet, illud satirae genus prius Var- ronem condidisse, pugnare videtur cum IV, 1, 36, ubi En.. nius jam satirarum auctor commemoratur, qui tamen prius vixit. Ego nec cum Casaubono facio, qui, prius genus satirae dici, putat, quoniam Ennius ante Lucilium floruit, nec cum Gesnero, qui prius ex posterius per compendium péè- rius scripto fluxisse censet, nec cum Spaldingio, qui pro- prium substituere mavult, nec cum Wolfio, qui post Ges- nerum prius per praestantius explicat; sed, omnem no- dum solutum esse vel potius nullum adesse, arbitror, quum
(1) X, 1, 93 et 95.


