Druckschrift 
5 (1835)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

13

b) Quis praeterea sibi persuaserit, fieri potuisse, ut Horatius, qui exemplaria Graecorum ubique expressit, vocabula aliter scripsisset, quam in libris eorum ante oculos habebat, nec ea ita ab ipso consignata essent, ut in nostris libris legimus? Qui Athenis diutius vixerat, rhythmos Graecos studiose imi- tabatur, verbaque sonantia diligenter sectabatur, quo modo aliter scripsisset, quam Byzantia, Cyclades, Cyclops, Cydonius, Cynthius, Gyprus, Cyrus, Cythe- reus, Gyges, Hymettus, Libya, Lyce, Lydia,

Mygdonius, Pythagoras, Syrtes et cycnus, hy- dra, lyra, myrtus, pyra, symphonia, tyrannus(¹)7 Vocabula, evidenter ex Graeca lingua deducta, jam antiquio- ribus adeo temporibus per scripta sunt, quorum exempla habentur apud Plautum Thesaurochrysonicochrysi- des, Tyndarus, Olympio etc.(2) Codices, paucissimis

exceptis, omnes hanc scripturam exhibent(3).

cC) Itaque antiquiores libri usque ad Bentleium tantum non om- nino y servarunt, in cujus editione i suffectum est, causa vero non addita(4), ita ut existimem, Anglum non tam co- dicum suorum auctoritate, quam novandi libidine, cujus pässim argui potest, ductum esse. Seriores editores, eum se-

(1) II Sat. 4, 66. Od. I, 14, 20. Pis. 145. Od. IV, 9, 17.(2) III, 28, 12. I, 3, 1. II, 2, 17. 1I, 4, 5. II, 17, 14. II, 18, 3. 11I, 10. III, 9, 6. I, 7, 9. Sat. II, 6, 63. Od. I, 22, 5. Tydides I, 15, 28. Od. 1V, 2, 25. IV, 4, 61. Ep. 9, 5. I; 25, 18. Ep. 2, 19. Pis. 374. Od. III, 2, 7.(2) Cf. Capt. II, 2, 36. II, I. init. Casin. II, 3. init. etc. Qua re non recte judicat Isidorus Hispal. Orig. cap. 4, 7, ante Augusti tempora non scriptum esse.(3) Cf. Fea a. h. I.(4) Cf. a. h. l. ed. Lipsiensis.