12
Scilicet ex monumentis literarum Latinarum antiqyuissimis satis patet, in vocabulis Graecis Romanos pro y interdum i, plerumque vero v sive u posuisse, quod in Latinis adeo vo- cibus saepius adhibebant, ubi serioribus i scriptum est. Exem- pla ubique obvia, quae circa tempora Ciceronis adhuc obve- niebant, sunt optumus, maxumus, aestumatus(L). Terentius Varro contendit, Caesare potissimum praeeunte in ejusmodi vocabulis i pro u invaluisse(²). Inde a bellis, in Italia inferiore, Sicilia, Graecia et Asia gestis, literae Grae- cae quoque magis magisque invectae sunt. Speciatim x in inscriptionibus ad Scipionum tempora pertinentibus, ut in proximus, maximus, in legibus agrariis, tabula rostrata, frequenter recurrit(³).
Aetate literarum Romanarum aurea certe omnia voca- bula Graeca jam Graecis quoque literis scripta sunt. Quod quidem multae inscriptiones temporis Augusti satis testantur, in quibus vocabula, ut Antiochus, Corinthus, Tro- phimus, philosophia, schola, theatrum obveniunt. Sigillatim vero in ejusmodi monumentis, Anthymus,
Bathyllus, Cyaneis, Cyrenaica, Dionysus, Gly-
cus, Hierosolyma, Hippolytus, Hygia, Lychnis, nympha, Olympia, Philargyris, Syrus, quod qui- dem nomen una cum nomine Sexti Pompeji legitur, usi- tatum est(¹).
(1) Cf. Corte ad Sallust. Catil. I, 3. X, 1.(2) Funccius de origine et
pueritia linguae Lat. pag- 285 et 317.(3) Cf. Gruterus pag. 196. Funccius I. c. pag. 194, 301 etc.(4) Gruterus pag. 17, 78, 79, 82, 83, 93, 111, 139, 141, 442, 518, 689, 990, ubi Cn. Pompeji, Cn. Magni libertus, scribitur Isochrysus.
—


