Druckschrift 
5 (1835)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

11

dis ompino convenirent et alii accusativum pluralis tertiae decli- nationis eis, alii s, alii es mallent(1).

Jam in Graeca lingua pro variis dialectis varia scribendi genera sequi debemus. Quum vero sermonem Latinum simul loco vernaculi in usum nostrum ipsorum convertamus: orthographia quaedam per totam Europam recepta est, a qua in formis certe vocabulorum non facile ita recesseris, ut ad prorsus alienam scribendi ralionem deflecteres. Sed si scriptura ad rem ipsam rationemque vocabuli facit, nulli possumus dubitare, quin seri- bendi modum cum genuino auctoris conformemus.

Ad quae quidem principia ut vocis supra scriptam rationem judicemus, quaerendum erit, quomodo Horatius ipse scripserit, satura, satyra, an satira, quam seripturam recentiorum editorum plurimi probant. 1

At ego quidem mihi persuasum habeo, poetam satyra non modo ipsum scripsisse, sed etiam scribere debuisse.

1. Unde igitur intelligitur, Horatium satyra nec satira scripsisse? Primum concedi debet, Romanos Ennii temporibus adhuc litera Graeca y, quam Pythagorae vocant, quia hoc prae- eunte philosophi bivium vitae humanae aut ad virtutes aut ad vitia significabant, vulgo nondum usos esse(ꝛ²).

a) Ita Cicero auctor est(3), poetam Rudium non Pyrrhum, sed Burrum, nec Phryges sed Bruges dixisse, nec Graecas lite- ras adhibitas esse, suo tempore vero in his vocabulis duas etiam adhiberi. Intelligitur exinde, Ciceronis aetate cum literas Graecas, ut ph, Ih, x, z, tum in usu fuisse.

..

(1) quintil. Instit. I, 7.(2) Cf. Gesneri thes., Forcellinii lex. s. h. I. et Lactantius VI, 3.(3) Cf. Orat. 48. 2*