Druckschrift 
5 (1835)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

10

dem, qui in editione Cantabrigae MDCCXI primo vulgata Ho- ratium in octingentis fere locis plerumque in melius mutavit, hanc quidem scripturam novandi magis studio, quam secundum codicum fidem, induxit.

Noli vero, candide lector, quaestionem de ea re leviorem habere, quippe quae ad naturam hujus carminum generis consti- tuendam et judicandam maxime faciat.

Quum Romani ipsi diversis aetatibus diversam orthogra- phiam sequerentur: si in veterum libris edendis accuratius ver- saremur, scribendi ratio reddenda servandaque esset, qua scri- ptores ipsi probabiliter usi sint. Quod quidem vero propterea fieri non potest, quia librorum certe classicorum principes codi- ces, ut par est, ad unum omnes interierunt. Ita librorum ma- nuscriptorum operum Horatiorum vetustissimi vix decimum p. Chr. saeculum adtingunt. Neque vero in membranis serioribus scribendi ratio principalis servata est, sed librarii eam sunt se- cuti, quae suo tempore erat usitata. Itaque quum literarum Ro- manarum aetatem auream latinitatis normam sequamur, ejus etiam scribendi modus esset servandus, si omnino satis certo constitui posset. Quid quod scriptores hac ipsa aetate tantopere a se invicem dissederunt, ut v. c. ne in casibus quidem seériben-

nelliana MDCC, Baxteriana MDCCI, Juvencia MDCCXXIX, Janiana MDCCLXXXXVI, Wetzeliana MDCCLXXXXIX, Ernestina MDCCC, Feana MDCCCXI, Borheckiana MDCCCXVII, Wielandiana MDCCCXIX, Jahniana MDCCCXXVII.(2) Cuningamiana MDCCXXI, Gesneriana MDCCLII, Bentleiana Lipsiensis MDCCLXIV, Bipontina MDCCLXXIII, Heindorfiana MDCCCXV, Doeringiana major MDCCCXXIV, Iahniana MDCCCXXVII, Doeringiana minor MDCCCCXXX.