Druckschrift 
5 (1835)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

9

cadit, quibus haud est dedecori, si opera sua classicorum flos- culis exornant, etiamsi cornicem aequent, quum pavonis plu- mas sibi addiderat. Ego vero omnium minime Persium servis imitatoribus accensuerim, quia sentiendi et seribendi ratio ejus omnino a Venusina alienissima est. Itaque, hianc conveni- enliam fortuitam esse, arbitror.

b) Praeterea ad turbandum hujus satyrae initium ansam de- disse mihi videtur id, quod, uti octo versus praefiguntur, pri- mus et decimus eodem nomine Lucili incipiunt, adeoque vocabula in utroque sequentia quam sis et quis tam sibi sunt similia. Quis vero nescit, quoties scribae aequalitate singularum literarum, vocabulorum et versuum aberraverint, et modo eadem bis scripserint, modo similium alterum prae- termiserint. Quod quidem utrum ita sit, neo ne, judicent me acutiores.

C a p. II. II Sat. I, I:

Sunt, quibus in satira(satyra) videar nimis acer.

Ut in lingua Germanica scriptores recentiores literis c, ph et ex Graecia et Latio invectis, exterminandis antiquandis- que operam dederunt, sic in Latina quoque multis in vocabulis? in i mutarunt. Quod quidem studium etiam in scripturam hujus loci vocabulique vim habuit, y antiquiorum librorum plurimo- rum, quos ad manus habeo(), in i mutato(2). Et Bentleius qui-

(1) Cf. Locheriana MIID, Ascensiana MDXIX, Glareana MDIL, Aldina Murèéti MDLV, Aldina Lambini MDLXVI, Bondina MDCLIII, Mi- 2