laudem, qua plurimi eum prosequantur,(¹) concedit; sed identidem affirmat, multa eum negligenter perscripsisse, ita ut lutulenter fluat et plura tollenda relinquendis secum fe- rat(1¹). Dubitarunt quidem nonnulli de significatione verbo- rum tollere et relinquere, quum per se illud quoque pro laudare, hoc pro contemnere dictum esse videri possit(2). Sicuti vero jam Quintilianus loco laudato tollere pro removere sumsit, ita, imagine fluminis considerata, Horatium improbabilia in carminibus Lucilii tollenda, proba- bilia relinquenda dixisse, dubitari nequit. Si flumen aqua- rum lutum secum fert, impurum est et tollendum quid con- tinet; si vero tantum undas volvit, purum est et relinquen- dum tantum continet. Quod hoc in loco imagine fluminis adumbrat, versu 69 deterendi et recidendi metaphoris poeta significat; quibus haec explicatio confirmatur.
2. Ut igitur octo versus ita sumti tam sensum satis proba- bilem praebent, quam cum sequentibus bene conveniunt, sic quae- ritur, ut Horatii esse existimentur, qui tandem factum zit, ut a multis codicibus exulent.
a) Ratio, quae statim sese offert, est, quod, si versus delentur, satyra etiam Nempe in composito inchoari potest. Poe- tam vero eam ita incepisse, multi sibi persuaserunt, quod Persius tertiam satyram eadem particula ingreditur; quod quidem tamen modo probat, eadem filum duci posse, neque Persium hoc ipsum Horatii carmen sic legisse, ita ut jam Per- sii tempore isti versus resecti fuissent aut nondum exstitissent. Nam ejusmodi imitatio magis in poetas Latinos recentiores
(1) ISat. 4, 11 seqq.(2) Cf. Fuldneri nostri theses. Rint. MDCCCXXIX Nr. 8.


