7
eo tantum exoramur, qui ope ipse indiget, neque vero a prae- ceptore, qui puerum ad opem aliquando ferendam informare conatur. Exornatus autem, quod Illustr. Doeringius ex Terent. Heaut. V, 1, 73 praefert, tantum suo erit loco, si quis ob delicta verberibus castigatur, quibus res, nescio, quae, profligetur, neque vero, quibus injungatur; quod con- texta ipsius loci Terentiani ostendunt. Secundum vulgarem explicationem subito plures homines inopinato magis con- currunt, quam conveniunt, et Cato justo citius absolvitur; secundum meam verba ut-nostra ad Catonem et ipsa perti- nent; ita ut vocabula grammaticorum doctissimus serio intelligantur. Omnes fere interpretes senserunt, haec verba ironice intellecta nimis esse scurrilia nec Horatio digna.
„) Restant verba ut redeam illuo, quae hoc in loco carpit Heindorfius, quum illuc referri debeat ad antecedentia, quae non adsint.— At vero adsunt; quum Horatius saty- ram quartam respiciat, in qua Lucilii versus contemserat. Sensum igitur habent: redibo semel adhuc ad judicia mea de Lucilii satyris antea prolata: nempe incomposito dixi pede currere versus Lucili etc. Nempe enim ita suam sustinet propriam significationem, qua asserentis simul- que interrogantis est, sensusque prodit: haud qubie aegre tulistis, quod dixi, Lucilii versus esse duriores; quod vero, quia improbatum est, ulterius declarabo. Jam Horatius sen- tentiam suam de Lucilio ita illustrat, ut, quae porro hac de re dicat, cum versibus suspectis intime videantur cohaerere. Scilicet Lucilium multis nominibus praestare eamque mereri
———
(1) Cf. quintil. X, 1, 93 et 91.


