Druckschrift 
5 (1835)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

participia praeteriti verborum deponentium praecipue apud poetas et nostrum passim passive ponuntur, ita hortari hoc sensu usurpari, jam Gellius monuit XV, 13, ut Priscia- nus VIII fol. 51 Ascens., quo teste veteres etiam horto dixerunt, et Tacitus suo ostendit exemplo Annal. XII, 9. Sed, quod ipsum hoc in loco displicet, active quoque potest explicari, ita ut de puero dicatur, qui loris et funibus h. e. verberibus eos castigabat, qui antiquos poetas vel Lucilium vituperare auderent; ad quem sensum commendandum Ges- nerus laudavit Senec. Suasor. 7 adeoque suspicatur, istum nebulonem Horatio ejusmodi castigationem minitatum esse. Ego vero, hanc interpretationem parum probabilem esse, exi- stimo, quia per se ejusmodi sentiendi ratio a pueris aliena est. At quum additamentum grammaticorum equitum doctissimus, etiamsi ironice sumitur, non satis videatur quadrare cum ingenio hominis, qui puer saevis demum castigationibus ad bonas artes conformatus fuerit: si exhor- tatus active velimus sumere, pro puer potius levissima mutatione puerum legerim, ut intelligatur praeceptor Catonis quidam, qui, ut Orbilius plagosus Horatium, sic Catonem loris ad humanitatem informaverit. Ita certe prona transitio ad hunc fit facilior et probabilior, esset non amplius ad grammaticum, sed ad ipsum Catonem refertur, et non solum cohaerentia, sed etiam lepos hujus loci augetur. Nam lectio- nibus exoratus et exornatus, quae etiam codicum et antiquissimorum librorum auctoritate destituuntur, non mul- tum juvari videmur. Et quod prius quidem exoratus ad- tinet, IIeindorfius recte observat, nos ad ferendam opem exo- rari, ita ut haec dicendi ratio festivior sit. Verum ab