5
ris rhetorem, provocat, qui versus duriores emendare stude- at. Sic enim patebat, alios quoque et justos arbitros in Lu- cilii versibus non pauca desiderasse.
) Deinde transit, ut solet, statim ad alium grammaticum, qui antiquis poetis opem ferebat, idque invita Minerva, quum minus ingenio ad ejusmodi operam factus, quam puer ad ar-
tes percolendas vi perductus esset, vel, ut malo equidem, ipsum Catonem observat a Praeceptore olim suo verberibus optimas literas edoctum esse.—. p) Itaque poeta ad Sat. I, 4, ubi affirmaverat, Lucilii versus esse duriores, redit. Ut'in hoc omni sententiarum argumento et ordine non fa- cile quisquam offendere potest, ita nec festivitatem, leporem det cavillationem desiderabit, quibus noster cum omnino, tum in hoc ipso carmine continuato praestat.— b) In singulis quidem dictionibus facilius haerere possis. Nam
α.) Repetitio pronominis ille, quo duo versus deinceps claudun- tur, ut jam per se cacophoniam quandam efficiunt, sic etiam perspicuitati officiunt, quia prius ad Catonem, posterius ad alium grammaticum pertinet.— Sed noster, nescio, quo- modo, pronomen ille in fine hexametrorum saepissime ad- hibet, ut I Sat. 2, 55. 57. 68. 126. 3, 23. 57. 108. 9, 6. 12. 21. 41. 55. 74. II Sat. 5, 16. 6, 10. I Epist. 6, 23. II Epist. 2, 89, adeoque I Sat. 1, 12 et 13 in versibus continuis simillima est repetitio, quae, ut in hoc loco, negligentiae, ab operibus nostri haud plane alienae, est accensenda.
8) Jam exhortatus eatenus offendit, quod et active et pas- sive sumi potest ideoque ambiguitatem efficit. Nam sicut


