4
sis Locheri MCCCCXCVIII, eorum nulla plane facta mentione; Ascensiana MDXIX, in qua in notis subjuncti sunt;3 Aldina MDI. exhibet eos in notis, et Muretus observat, se in nulla, quas vi- derit, editionum invenisse. Lambinus in Aldina MDLXI omi- sit, in Francofurtensi MDXCVI in notis exhibentur et damnan- tur. Posteriores, ut Baxterus MDCCI, non amplius commemo- rant et ipse Bentleius plane ignorasse videtur, quum, mirabile dictu, nullam eorum faciat mentionem, ut editores proxime se- cuti, v. c. Cuningamius MDCCXXI. Gesnerus in Baxteri- ana anni MDCCLII ab oblivione vindicat et defendit, quem se- quitur Wetzelius MDCClC et Zeunius MD CCCXV. Ut recen- tissimorum editorum plerique fluctuant et Heindorfius in ed. MDCCCXV versus alieno certe loco esse censet, ita Eichstadius in programmate MDCCCXXII contra commentationem Doeringii ejusdom anni, omnino adulterinos esse, existimat. Quamyvis igitur jam varia de hoc loco judicia exstent, tamen res nondum ab om- ni parte ponderata esse videtur.
Nimirum postquam isti versus in pluribus codicibus desi- derari coeperant, non deerant, qui vestigia, eos esse ab aliena manu, in ipsis verbis et sententiis quaererent. Ego vero mihi persuasum habeo, neminem internis de causis eos suppositos es- se duxisse, nisi externa testimonia dubia visa fuissent.
1. Quod quidem ut primum ostendam,
a) sententias hujus loci rrentim. quae suspicioni materiam praebuerunt.
.) Quum judicia, Sat. I, 4 a nostro de versuum Lucilii lutu- lento flumine prolata, magnum vituperium incurrissent, jam id agendum erat, ut illa uberius declararentur et firmaren- tur. Itaque non inepte ad Valerium Catonem, illius tempo-


