Druckschrift 
5 (1835)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

30

poni docent, ita ut ille, quod plerumque ad remotius pertinet, ad propius quoque, et hic, quod plerumque ad propius refertur, etiam ad remotius respicere possit; quae quidem diseriminatio accuratius erit constituenda. Nonne res aliqua remotior aut pro- pior ratione loci, temporis, gravitatis, et conditionis qualiscun- que sive scriptori et oratori sive lectori et auditori esse pot- est? Quam parum igitur probabilis est sententia grammaticorum, ejusmodi pronomina demonstrativa promiscue usurpari. Tum actum est de perspicuitate, ubi duae res sunt distinguendae, ut si rex Aegypti, quum de pincerna et pistore, cum Josepho cu- stodiae traditis, sententiam ferret, ita dixisset, illum muneri denuo praeficiendum, hunc vero suspendio tollendum esse, neque ma- nifostum fuisset, utrum aut servari aut quci jussisset. Itaque scriptores in regula observanda sibi constant, qua ille tantum ad remotius, hio ad propius reſeratur, nisi quum nulla potest contingere ambiguitas, ut si Valerius Maximus(²) scribit: Sci- pio gravius in Romanos, quam Latinos transfugas, animadvertit; hos enim tanquam patriae fugitivos crucibus affixit, illos tan- quam perfidos socios securi percussit. Hoc in loco quum jam contextis amphibolia arceatur, hos recte ad Romanos refertur, quia non quidem loco, sed pravitate id, quod de Romanis nar- ratur, propius habitum est. Quum vero nostro in loco, ubi con- ditione qualicunque sive ad Horatium, sive ad ejus lectores ma- gis pertinuerint, mulli an lupi, non aeque pateat: pro illis le- gi malo istis; qua mutatione levissima pronominis prioris po- steriori etiam plena lux affulget.

(1) C. Sanctii Min. ed Bauerus T. II, pag. 276.(2) Cf. II, 7.

?O9