Druckschrift 
3 (1833)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

21

cam continet. Conferendus etiam locus ad Pis. v. 328, ubi en eandem habet vim. 4

Ubi vero quid prius auditur, duam roote, quale sit, intelligi potest, ab initio noster, ut par est, collocat; quo nomine exi- mium videtur exemplum Sat. II, 6, 11, ubi in versibus: Rebus agit laetum convivam rhythmus tantum non omnino de- sinit, et in sequentibus: cum subito ingens valvarum strepitus lectis excussit utrumque- properantior pergit, ita ut vocabulum valvarum, novum incipiens versum, strepi- tum valvarum, bestiolas subito terrentem, vivide imitetur.

b) Quae quidem imitatio denique frequentissime obtinetur in peculiaribus versuum modis. Quo nomine versus quidem ly- rici parum inflecti possunt, hexametri vero et longitudine et pe- dum mutabilitate eo magis ad imitationem sunt facti. Sicuti tria genera constituuntur,didactici, bucolici et heroici, ita pro na- tura et argumento satirarum et epistolarum genus primo loco po- situm apud Horatium usitatissimum est. Pluribus spondeis et paucioribus caesuris aequalius et quietius ejus flumen procurrit, dum bucolicum, dactylis magis, quam multis caesuris, insigne, propterea minus alte assurgit, quod duo pedes ultimi, nisi seusu, rhytbhmo tamen separati, particulam singularem efficiunt; heroicus vero omni splendore, qui cum vocabulis sonoris et caesuris fre- quentibus, tum caesura post primam tertii pedis syllabam obti- netur, altiores spiritus exprimit.

Jam ars Horatii hoc respectu potissimum in eo cernitur, quod pro ratione sententiae ex genere didactico vel ad bucolicum vel ad heroicum commode transire solet. Qua ratione juvat v. c. haec loca conferre: Sat. I, 4, 60: postquam discordia te- tra belli ferratos postes portasque refregit, ubi hi