Druckschrift 
3 (1833)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

20

carebimus nemo non audit simile quid iis sonis, qui cum bello et armis sunt conjuncti. Similia loca recurrunt Sat I, 4, 60: Postquam discordia tetra belli ferratos postes por- tasquerefregit, ubi vocabula strepitum imitantur, in oppidis et portis refringendis edi solitum. Item Sat. II, II, 3, 223: Hunc cir- cum onuit gaudens Bellona cruentis vocabula, inpri- mis circumtonuit et Bellona, ad imitationem sonorum in bello percipiendorum egregie faciunt. Ejusmodi versibus aeque stre- pitantibus, ac res, quam exprimunt, accensendus est Ep. II, 2, robustis luctantur funeraplaustris, ubi syllabae ur et consonans r saepe repetita prae ommnibus ad strepitum rotarum accedunt.

2) Mimesis vero, quae in sonis vocabulorum syllabarumque cernitur, non minus artificiosa in rhythmo versuumque modis, et duplici quidem ratione, invenitur.

a) Etenim primo positio singulorum vocabulorum ad vim, quam sententia quaedam in animum exserit, mirifice facit. Ita Ep. II, 2, 74: Hac rabiosa fugit canis, hac lutulen- ta ruit sus monosyllabum in fine inexspectatum exprimit. Quum enim ultima syllaba, etiamsi per se longa, in thesi posita sine accentu legatur, ubi integrum vocabulum est, post plurium syllabarum verbum accentum habet insolitum. Hac re vero te- meritas adumbratur, qua ejusmodi animal viatoribus nonnunquam occurrit ¹), Simillimus locus isque notissimus est Ep. II, 5, 139: Parturiunt montes, nascetur ridiculus mus, ubi ipsum monosyllabum in fine praeter expectationem additum vim comi-

1) Cf. locum simillimum Ovid. Met. VIII, 359.