¹9
naturam rei perscribendae signifcante, locis quibusdam Seleolis illustremus. 112
3 a) Huc jam pertinent ea, quibus naturae ipsius soni adum- brantur, v. c. stridor, quem grandines decidendo collisae edunt, Carm. I, 1, 1: Jam satis terris nivis atque dirae gran- dinis misit pater—, ubi vocalis acutissima i in novem voca- bulis novies repetita una cum consonante sibilante sexies rede- unte, dum litera liquida quater recurrens vim simul exprimit, instar tempestatis cum grandine aures perstringit.
Similiter, ubi Carm. I, 3, 3, legimus: Ventorumque regat pater—, nescio, an ventos audire mihi videar; quod non solum vocales o et u, sed etiam post v, flatum imitans, con- sonantes t ad ictum accedentes efficiunt.
Belli strepitum tempestatumque fragorem imitatur sonis si- milibus Carm. II, 14: Fractisque rauci fluctibus Ha- driae, quod tam in vocalibus gravibus, quam in consonanti-
bus durioribus r et t cumulatis quaerendum est. Huc pertinet quoque locus notissimus Carm. III, 3. 7: Si
fractus illabatur orbis, impavidum ferient ruinaez ex consonantibus enim potissimum rett omnium aures adtingit fra- gor et ruina, uti tonitribus et aedificiis fulmine collabentibus audiuntur.
Avis vero querelas pipiendo expressas simulat Carm. IV, 12, 6: Nidum ponit, Ityn flebiliter gemens, infelix avis — quod poeta vocali i cumulata obtinuit.
b) Velut igitur sonos naturales, sio Horatius non minus artificiosos quoque strepitus literarum et syllabarum sonis reddit, Ita belli armorumque fremitus fragoresque jam hoc modo imita- tur. Nam Carm. II, 14, 13 versus: Frustra cruento Marte


