Druckschrift 
3 (1833)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

22.

Ennii versus heroict hexametros didacticos eximie distingunt. Haud secus Sat. II, 1, 13, ubi docet, non cujusvis nec suum esse, versus facere heroicos, pulcherrimos addit, qui contrarium probant: neque enim quivis horrentia pilis agmina, nec fracta pereuntes cuspide Gallos, aut labentis equo describit vulnera Parthi, vel Sat. II, 3, 223: Hunc circumtonuit gaudens Bellona cruentis. Utpoeta he- roico utitur rhythmo, sic ad bucolicum quoque transit, ubi ru- ris, horti, aurae amoenitas adumbranda est. Ita Ep. I, 10, 14 sdqq. Novistine locum potiorem rure beatot Est, ubi plus tepeant hiemes? Dubi gratior aura?

In epistola ad Pisones vero omnia fere cum dictionis tum hexametrorum genera pro poeseos et sententiarum generibus obvenientibus se excipiunt. Versu 17 seqq. quam apte tran- sit poeta, naturae amoenitates adumbraturus, ad versus bucoli- cos: Purpureus, late qui splendeat, unus et alter assuitur Ppannus, cum lu cus et ara Dianae, et pro- perantis aquae per amoenos ambitus agros.

Plerumque noster etiam sequitur praecepta ita, ut forma ejusdem statim exempli locum sustineat. Ubi brevitatem com- mendat, brevitati dietionis studet, cf. vers. 3365; ubi abundan- tiam carpit, copiose dicit, cf. v. 337; ubi os Graecorum rotun- dum laudat, hanc ipsam enuntiationem rotunditatem imitatur, ocf. 323; ubi disciplinam Romanorum arithmeticam defricat, praece- ptores et tirones rogantes et respondentes ipsos quasi audiendos facit, cf. 326 sqq.; ubi poesin laudat, ubi afrmat, artem cura peculi altioris esse dignitatis, ubi denique augusta poetarum no- mina commemorat, oratio quoque altiores sumit spiritus, versus magis extollitur rhythmique pulchrius procurrunt, cf. 331 84. 3