16
Apolline tanquam sole, qui diem promit et celat, aliusque et idem nascitur, tam parum respondet Diana tanquam Ilithya sive Lu- cina sive genitalis, quae nihil valet, quam matres tueri, subolem producere patrumque decreta super jugandis feminis prosperare. Quae nunc sequuntur de Parcis si in fine posita essent, placerent, dum hoc loco non minus subito interveniunt, quam cum iis, quae a Tellure expetuntur, parum cohaerent. Quae a versu 33 ad 638 sententiae se excipiunt, pleraeque tam aptae quam pulchrae ha- beantur. Plura tamen interveniunt, quae lectori minus arrident. Nam si Roma KApollinis et Dianae opus esse dicitur, fabula certe haec numinum merita ignorat, nisi quod Apollo et Diana a parte Trojanorum steterunt. Et versu 45 quam elegantes senten- tiae subsequuntur! Sed commemoratio Aeneae in Italia appulsi cum desiderio, ut dii probos mores dent, non satis connectitur, utque prolem Romuli genti, jam antea versu 17 occurrit. Nec magis cohaerent cum proxime antecedentibus, quae versu 61— 64 sequuntur et post versum 32 potius annectenda fuissent. 8 Quae quum ita sint, prope absum, quin existimem, carmen non integrum et genuinum aetatem tulisse, nisi forte Horatius modis praescriptis ita adstrictus fuerit, ut partium aequabilita- tem et cohaerentiam posthabere deberet.
4) Restat, ut dictionis versuumque rationem disquiramus, in qua, ne carpendi libidine commoveri videar, nihil dicam de hystero protero o colendi semper etculti, nihil de versu sibilante certus undenos decies per annos, nihil de secunda persona, qua dii appellantur, cum tertia promiscue mutata(cf. versus 9 sq. cum versu 6 1 sd.). At particulam que vicies quinquies recurrere idque pluribus in locis cumulate, praetermittere non possum. Scio equidem, in hexametris Romanos ejusmodi polysyndeton


