15
2) Haec carmina, in quibus similes res tractantur, tantum non omnia huic nostro praetulerim etiam ratione dispositio- nis. Etenim ut puerorum puellarumque erant chori, ita primum duo quoque numina erant laudanda, Apollinis et Dianae. Quid igitur aptius fuisset, quam aequabilis versuum partitio inque sin- gulis particulis sententiarum similitudo? At quam sibi dissimi- les singulae partes inveniuntur! Octo versus priores ad utrum. que pertinent(1— 3). Deinde ad Apollinem solum quatuor(9— 12), ad Dianam vero duodecim(15— 24). Tum Parcae appellan- tur quatuor versibus(25— 29), utque Tellus, quae vero non ipsa invocatur, fruges donet, optatur(29— 32). Quo episodio quasi finito, denuo utrumque numen Apollinis et Dianae compel- lantur 23 versibus(33— 60). Denique, nec vero ipsis invocatis, Apollo ut bonam valetudinem concedat, octo versibus optatur (61— 61), similiter ut Diana aures precibus adplicet, quatuor versibus rogatur(69— 72). Tandem in epiphonemate chorus, ratas fore preces, sperat(75— 76)..
3) Jam quod cohaerentiam adtinet, non solum versuum numeros, qui sibi tamen respondere debebant, computantes, ae- quabilitatem, sed magis etiam sententias inter se comparantes, similitudinem quandam jure desideramus; quod quidem ubique fere in oculos incurrit. Et initio quidem Phoehus primum deus solis, qui temporibus praesit, commode rogatur. At, ubi nunc Diana tanquam Phoebe exspectatur, dea silvarum potens sequi- tur, ita ut lucidum coeli decus nunc ad utrumque numen non quadret, sed potius ad solum Phocbum referri debeat, licet dea silvarum potens interjecta est. Deinde si pueros virginesque no- bis canentes cogitamus, epitheta castorum et lectarum vix sibi ipsi addere possunt. Jam quam pulchra sequitur sententia de
1


