14
IHoratius hos ludôos quidem ita tractat, ac si statis tempori- bus repetiti et repetendi essent, sed pristinam eorum significa- tionem, qua deorum irae causa averruncandae habebantur, non abjecit.
Inde forsitan est factum, ut poeta de argumento carminis fluctuaverit, pluraque tentet, quam ad unum ac totum perſiciat. Alia causa eaque gravior etiam, qua poeta exspectationem fere destituit, quaerenda erit in oraculo, quod Sibyllinum ferebatur, et poetae materiam praebere debebat, ab Angelo Politiano serva- tum. His versibus, quos Mitscherlichius graece dedit, praecipi- tur, ut ludi postcentesimum et decimum quemque annumita ageren- tur, ut sacra fierent primum in campo Martio, et quidem agnae ca- praeque immolarentur Parcis, sues aprique Terrae, taurus Jovi et Junoni, tum Apollini et Dianae hymni separatim a pueris puellisque iisque patrimis et matrimis canerentur. Denique nuptae Junonem venerari jubentur. Sicuti haec omnia simul cum ludis per plures dies noctesque peragenda eeuntur⸗ ita ab iis fau-
sta quaecumque sperantur. 2
Carmen igitur nostrum non solum, sed DInra alia quoque, noc ipsum vero a choris puerorum puellarumque in honorem Apollinis et Dianae in solemnibus saecularibus cantata sunt, quorum Sanadonus et Anchersonius primo die I, 32 et IV, 6 in campo Martio„ secundo die III, 1 in capitolio, nocte, quae diem testium praecessit, III, 22 et I, 21 in templo Dianae Axventinae, tertio die I, 31 atque nostrum in templo Apollinis Palatini, denique eodem die sub finem ludorum III, 30 in campo Martio audita esse, per lusum i ingenii contenderunt ¹).
1) Cf. Wetselius ad C. S.(Lign. MDCCIc).


