11
admiratione prosequamur. Accuratius enim hoc ipsum carmen legentibus argumenti, dispositionis, cohaerentiae, et versuum ratione plura sunt animadvertenda. 5 1) Et argumentum quidem quod adtinet, si quis ad gapcula- ria urbis Romae peragenda carmen componere voluisset, quod a juvenum et virginum choro caneretur: ejusmodi fere, putaverim, res tractandae fuissent: Laus deorum, qui temporum annorum- que decursum moderari existimabanturz deinde providentia nu- minum tutelarium, quibus propitiis Roma condita et aucta esse videbatur; tum gloria virorum, qui tam antiquioribus) quam re- centissimo saeculo, de republica maxime meruerint, quibus res ge- stae Augusti commode annecti poterant. Proinde amplitudo et poten- tia imperii Romani, amplam terrae partem complexi extolleretur, Denique bona vota pro reipublicae urbisque Romae incolumitate, mo- ribus, fama, felicitate, perpetuitate subjungerentur.— An quis ri- det, quod argumenta poetae praecipiam tractanda?— In carmine, quod singulari tempori, loco, accommodatum sit, profecto libertas pro arbitrio materiam eligendi sublata est. Pluribus nominibus etiam Horatius talia cecinit: Phoebe et Diana, annuite votis tempore, quo juvenes et virgines laudes vestras canunt— 6. Sol, extolle urbem ad felicitatis fastigium— 12. Diana, adjuves partus, et no- vis de matrimoniis legibus eventum concedas, ut te post saeculum suboles denuo canat— 14. Parcae, addite bona fata futura prae- teritis— 28. Agricultura et pecuaria prosperentur— 32. Apollo et Diana, audite preces puerorum et puellarum, et, si Roma a Trojanis divinam habet originem, juventuti probitatem, sene- ctuti tranquillitatem concedite— 48. Augustum magnum in bello et pace esse jubete, ut populi longinqui adeo se ei subjiciant— 56. Virtutes jam redeunt— 60. Phoebus jubeat identidem feli-


