12
ciora succedere tempora— 63. Diana annuat precibus— 72. Non tam speramus, quam confidimus, fore, ut Tupiter omnibus cum diis hasce preces audiat— 76.
Attamen plura desunt, quae non posse videntur abesse. Ni- nil enim occurrit de viris bene meritis, nihil de amplitudine im- perii Romani, nihil de gloria Romanorum per orbem terrarum propagata; quae splendidissimam praebebant dicendi materiam. Caetera vero, quae tractata sunt, canendi tam pro natura illo- rum saecularium, quam pro exemplis antiquiorum carminum usi- tatorum necessitatem quandam fuisse, praecipue colligi potest ex iis, quae Angelus Politianus de saecularibus Romanis memoriae ¹) prodidit. Et ista quidem nobis debent obversari, carmen diligen- ter aestimaturis..
Jam ut vocabulum saeculum ipsum vel a sene, vel aseco aliisve etymis minus probabilibus deducitur, ita cum longin- quum tempus, tum centum fere annorum spatium significat; sed ab imperatore inde Augusto etiam centum decem complecti- tur. Saeculares quidem ludi primum rebus in adversis ad deos placandos morbosque late grassantes avertendos institueban- tur. Post expulsos reges M. Valerio Poplicola Cos. prima vice sive anno U. C. CCXLV, secunda M. Valerio et Sp. Virginio Coss. sive anno CCIIC facti esse dicuntur. Zosimus ²) etiam, qui tertia, quique quarta vice locum habuerint, memorat. Jam Au- gustus anno DCCXXXVII imperio suo ornamentum conciliare vo- luisse videtur, quum C. Furnio et C. Junio Silano Coss. splen- dide eos repetere constituebat. Quam rationem librorum Sibylli-
1) Cf. Omnia opera Angeli Politiani, miscell. cent. 1.„. 7. 58; Varr. I. J. V, 5; et Gesn. s. h. v. 2) Cf. II. 5. et Mitscherl. in proleg. a. c. s.


