Druckschrift 
3 (1833)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

10

observatur. Nihil dicunt interpretes, qui monere solent, tertium comparationis tantum tenendum esse alienaque a re illustranda praetermittenda. Nam hoc idem est, ac si statuarius, levigatae formosaeque faciei aspero foedoque corpore addito, jubeat, illam solum adspici, hoc vero non obvelaverift. At provocare licet ad ipsum nostrum in epistola ad Pisones versu 33, ubi carpitur fa- ber cirea ludum Aemilium, qui ungues et molles capillos aere imitari callet, infelix operis summa, quia totum ponere neseit. An quis nigris oculis nigroque capillo spectabilis naso vivere pravo velit? ¹) Nonne idem est, ac si pictor ²) humano capiti equinam cervicem jungat et membris undique collatis varias plu- mas inducat, ut femina superne formosa in atrum piscem desinat?

Cap. III. De carmine saeculari pluribus nominibus naud probabilt.

Carminum Horatiorum nullum facile tantis interpretum laudibus ornatum est ³), quam carmen saeculare; quod jam propterea prae- clarum visum, quia Augusto jubente factum ésse dicitur, atque saecularia peragenda demum post diuturnum tempus recurrunt. Et plurima quidem in eo gravissima esse, quis eat inſitias? Nec tamen propterea minus probabilia negligamus, vel caeca quadam

1) Cf. Pis. 35. 2) ibid. init. 3) Cf. instar omnium III. Doeringius et III. Mlitscherlichius