Druckschrift 
3 (1833)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

9

eamque oculis commode subjiciunt, sed ita, ut sensui pulchri, de- cori, venusti materiam praebeant.

Jam vero sunt quoque imagines, quae his nominibus prae- stant, dummodo singulae earum partes non ostenduntur. Ita ubi noster Carm. II, 20. suam in cygnum transformationem describit, etiamsi imago in universum spectata satis placet, pelles tamen asperae cruribus jamjam residentes spectaculum parum decorum praebent magisque risum movent, quam hanc metasomatosin extol- lunt. Hoc vitium frequentissimum est in comparationibus, quae in universum rem illustrant ornantque, nisi singulas partes adum- braveris. Tortitudo imaginibus aquilae et leonis recte describi- tur; at vero ea, quae naturam bestiarum ferocem et voracem oculis subjiciunt, abesse debent. Jam ubi Carm. IV, 4 aquila, quae Drusi virtutem bellicam illustret, nido propulsa in ovilia de- mittitur et in dracones agitur amore pugnae atque dapis, non magis, quam ubi leo, a lacte matris depulsus, dente novo a ca- preis conspicitur, gravitatem et dignitatem deprehendimus rei accommodatam. Nam primum bestiae non per se describendae sunt, sed tantum ea afferenda, quae ad fortitudinem Drusi facie- bant, illaque studiose non solum omittenda, sed adeo tegenda, quae homine, nedum principe juventutis, cujus laudes canuntur, non digna sunt. Huc pertinet quoque locus Sat. II, 1, 20, ubi Augustus, si ei male palpere, recalcitret undique tutus; quae qui- dem omnino dura et inhonesta est comparatio. Subest enim imago equi, calces remittentis, cujus excusatio ne quaeratur in Homero, ut II. XI, 357, ubi Ajax a caede rediens cum asino con- fertur, pascua aegre relinquente. In hoc carmine epico talia certe cum simplicitate naturali omnino satis quadrant, neque vero in satiris, in quibus morum elegantia aulaeque urbanitas

(2)