8
Horatius v. c. Carmine I, 4, novum ver adumbraturus, imagini- bus satis pulchris etiam versu au et 12 Fauni ejusque sacrorum agna sive haedo faciendorum addit: nostratium nemini facile pla- cebit. Huc pertinent omnino deorum quorundam simulacra a no- stro sensu nimis aliena, cf. Carm. I, 4. Nam ut hirsuta Fauni imago jam per se nobis parum arridere potest, ita agnorum hae- dorumque sacrificia tantopere a sacris nostris abhorrent, ut pul- chri quidem sensum nostrum dulciter afficere non possint. Qui enim fiat, ut numen, quod naturae formas, vires, bona reprae- sentet, bestiis partim simile nobis placeat dignumque cultu videa- tur sacro? Si deinde versu 19 Lycidae mentionem facit, quem Sextius miratur et omnis juventus amat: ejusmodi imago nobis taedium adeo creabit. Quid ergo? Carmen nobis magis placeret, si ejusmodi sacrificia et amores abessent. Ita quo carmine I, 10 Mercurius furto faciendo bobus surreptis Apolline ridente terre- tur, nemo potest sensus concipere religiosos. Secus autem Ro- mani his locis affecti sunt. Utrorum igitur ex mente judicabi- mus, ubi pretium huic carmini statuendum est? Si Horatio poe- tae ipsi, ex Romanorum, si vero carmini per se spectato, ex principiis artis omnino et communi nostroque sensu praestantiam aestimemus. Quae quum ita sint, judicium multo facilius est ferendum, ubi res in medio positae tractantur, in quibus nec res, nec imagines obveniunt, nostris religionibus moribusque adver- santes. Nam plurimae quidem, ex mythis etiam proficiscentes, ita sunt comparatae, ut nobis quoque, mirum, quantum, arrideant. Quis enim non qdulciter afficitur, ubi, v. c. Carm. IV, 7, Minos splendida facit arbitria, nec Diana Hippolytum liberare pudicum, nec Theseus Pirithoo abrumpere caro vincula Lethaea valet? Sunt igitur tales imagines, quae ideae cuidam vere respondent


