Druckschrift 
3 (1833)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

7

Hiis adjungamus unum exemplum argumenti parum connexi, quod Carm. III, a praebet. Quam eximiae singulae habeantur sen- tentiae, tam parum intelligitur earundem nexus, ita ut ex tri- bus carminibus potius conflatum esse videatur. Commendantur enim fortitudo probanda, constantia, in rebus publicis laudanda, et silentium ubique servandum; deest vero notio universa, quae has singulas virtutes connectat..

2) Ut deinde poema honesto non debet tdrersari, ita HHora- tius quoque de virtute a poetis juvanda in epistola ad Pisones no- bilissima praeclare dicit, cf. 391 sqq. Et tantum abest, ut hone- statem susque deque habeat, ut vix poeta aetatem tulerit, sapien- tissimorum praeceptorum plenior. Sed quam multis quoque poe- mutis singulisque locis noster a se ipso defecerit legesque poetis scriptas migret, omnium minime opus est, ut prolixius doceatur, quum Ramnes austera poemata frequentius praetereant. 1), quam carmina ad Xanthiam et satiras de Ambubajis lectitent ²). Ars profecto est nobilior et sanctior, quam ut ejusmodi argumenta cum ea possint convenire.

3) Sed ut ad pulchritudinem suave etdecorum inprimis pertinet, sic noster Pisonibus, qui versus est 308, praecipit, decorum ut sequantur, dum ipse nonnunqum parum observasse deprehenditur. Quemadmodum ratione tam carminum non paucorum, quam ser- monum nonnullorum, omnes sobrie judicantes mecum habeo con- sentientes, sic non est, quod hos illave laudem, nedum censeam. Talia potius commemorabo, quae minus in oculos incurrunt et exemplo ad judicium moderandum inservire posse videntur. Si

1) Cf. Pis. 342. 2) Cf. Carm. II, 4. Sat. I, 2.