6
usus eorundem, in operibus nostris conspicuus, multis nomini- bus discrepat. Ut poesis ad sensum pulchri tota pertinet, ita ta- men nec rationi nec honestati potest adversari, quia anima hu- mana simul facultas cogitandi, volendi et sentiendi est una. Ita- que noster etiam Pisonibus leges hoc triplici respectu fert sa- pientissimas, ipse tamen, modo antiquiorum poetarum morem sequens, modo lasciviae saeculi indulgens, nonnunquam migrat.
¹) Sicut igitur poema quoque primum leges rationis servare debet, ita v. c. noster recte praecipit v. 23: deniquesit quod- vis duntaxat et unum. Sed ut cum poetis Graecorum lyricis Pindarus potissimum argumentum primarium nonnunquam vel parum tractat, vel, fine carminis proprio plane omisso, ad aliam transit materiam 1¹), ita Venusinus etiam a scopo suo vel aberrat, vel certe imagini, in qua fractis navibus exspes enatat, cupres- sum adpingit, infelicem hominem, missratlonem moturum, totum obtegentem ²).
Ejusmodi carminibus j jam accensendum est III, 5, quod ima- gine Reguli eximie splender; sed quum viri fortissimi historia non ipsum argumentum possit constituere, cum Horatio debemus Horatio objicere, nunc his locum non fuisse.
Idem valet de Carm. III, 2, ubi oratione Junonis nihil po- test esse praeclarius. Sed quomodo cum sententia fineque carmi- nis cohaereat, nemo adhuc satis ostendit. 4
Non aliter de Europa ejusque oratione judicare licet Carm. III, 27. Nam quum carmen ad Galateam pertineat, non debuit Europae historia ita intexi, ut haec nympha plane iis undis mer- geretur, quas illa herois tranat.
1) Cf. Pind. Ol. I. 2. 3. Pyth. 4.— 2) Cf. Pis. 19.


