Druckschrift 
3 (1833)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

5

ditionibus, quibus scripsit, cum principiis artis poetisque proba- tis collatus ¹). Ita v. c. de carmine II, 19 si quis judicium ferre aggreditur, duplicem inire rationem potest. Aut enim ex mente ejus judicat, qui sacris Bacchi assuetus est, adeoque ejusmodi fictiones satis habet graves; aut materiam carminis ipsam simul in calculo ita ponit, ut cum poeta antiquo antiquitas ipsa in ju- dicium vocetur. Quod quidem quum fieri tamen non possit, illa judicandi ratio sola est tenenda. Patet igitur, veniam dandam esse veteribus poetis, quod religiones et mores aetatis populique sui sequuntur, dummodo sapiunt, quantum pro rerum statu sapere Aatum erat ²).

Cap. II.

De arte Horatii ex suis praeceptis aestimanda.

Quum IIoratius ipse quoque de arte poetica praeceperit, ad indolem poeticam carminum suorum dijudicandam via strata vi- detur commodissima. Et si praecepta quidem ipsa cum legibus, quas ferunt nostrates, conferimus, satis conveniunt. Attamen

1) Cf. Krugii Aesthetik(Königsb. 1823) p. 93.

2) Cf. Lessingius in Laocoon(Berl. 1766. Abschn. 9, ubi de artificibus

plasticis dicuntur, quae huc quoque faciunt: sein Werk, zur Verehrung und Anbetung bestimmt, konnte nicht allezeit so vollkommen sein, als wenn er einzig das Vergnügen des Betrachters dabei zur Absicht gehabt hätte. Der Aberglaube überladete(sic) die Götter mit Sinn- bildern etc. 3