4
forsitan infirmetur, tantopere simul confirmetur ejusdem praestan- tia. Etenim quantumvis haec epistola leges poeseos non ad artis formam absolvat, tamen praecepta in carminibus pangendis se- quenda potiora ita complectitur, ut commentationis loco excellen- tissimae possit haberi. Praeterea in satiris et epistolis passim praecepta obveniunt, quae, ut naturam poeseos egregie illustrant, ita nobis ad carmina dijudicanda viam sternunt.
Omnia vero bona, quo majorem in iis obtinendis operam in- sumsimus, eo cariora nobis esse solent. Quod quidem in classi- cis antiquitatis scriptoribus eventum habet, quos non sine acri studio intelligere valemus; ita ut, vocabulis, enuntiationibus et argumentis erutis, vel animus, eorum virtutes mendasve rimandi, post tantos labores jam exantlatos deesse videatur, vel interpre- tibus idem fere accidat, quod patribus, qui gnatum strabonem paetum, maleque parvum pullum balbutiunt 1). Quamvis igitur cum scriptores antiqui, tum Horatius, juventuti inprimis hoc fine explicentur, ut vera, honesta atque pulchra recte percipere et sentire discant: tamen in lectione, his quaestionibus praetermissis, saepe in solis exclamationibus de eorum praestantia et pulchri- tudine acquiescimus. Difficilius vero etiam est, sicut in artificio qualicunque, ita in carminibus quoque mendas forsitan obvias ostendere, quam decori venustique, quo praestant, rationem red- dere. Huc accedit, quod hooc ipsum de pulchritudine carminum antiquorum judicium ambiguum est. Aut enim quaeritur, quid poeta pro suo tempore, populo, statu, lingua, suis denique reli- gionibus praestiterit, aut quantum placeat una sub omnibus con-
——
1) Cf. Hor. Sat. I, 3, 43 sqaq.


