Druckschrift 
3 (1833)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

De Horatii carminibus ex artis ratione judicandis.

De poeta Venusino scripturus, jam saepe indolem poeticam quoque vel carminum omnino vel singulorum locorum ad artis praecepta censere constituebam. Quumque laudatores eorun- dem nunquam defuerint, operae pretium facturus esse mihi vide- bar, si potissimum, quae minus haberem probabilia, tractarem. Deterrebar vero, nescio, utrum pietate quadam in scriptorem, qui, praecipue in scholis publicis, poetarum Romanorum prin- cipem tenet locum, an Zoili illius infortunio, qui, quum Home- rum carpsisset, patria adeo expulsus est.

Etiamsi enim scribendi genus, quod ad res pertinet antiquas, tutissimum esse videatur, in republica literaria tamen non minus, quam in civili, aqua ignique interdici solet. Quae quum ita sint, sicut eos, quos diligimus, vituperare non possumus, quin simul laudemus: ita rem instituam, ut, tam praesidium mihi contra adver- sarios comparaturus, quam pietati erga poetam simul obtemperatu- rus, praecepta epistolae ad Pisones probatissima unice sequar poetamque ex poeta aestimare aggrediar. Ita fiet, ut, quantopere