— 24—
Caesareae Palaestinae, Cyrilli Hierosolymitani ex sorore filius, avunculi impulsu com- posuerat. Hunc librum non proprio Marte scriptum, sed ex Rufini Romani historia per eundem Cyrillum et Gelasium in linguam graecam esse translatum Photius se apud alios legisse addit, rem non dijudicans, sed in medio relinquens. Recte vero jam Fabricius ¹⁷⁷) monuit, id propter temporis rationem ſieri non potuisse, quum Cyrillus anno CCCLXXXVI et Gelasius CCCLXXXXIV mortuus sit, Rufinus autem historiam suam anno circiter CCCC scripserit; accedit quod initium supra laudatum prorsus aliud est atque Rufinianum. Error fortasse inde est ortus, quod Gelasius Caesareensis et Rufinus, eandem rem aggressi, historiam rerum post Eusebium persecuti sunt, unde et explicandum est, quod alius Gelasius Cyzicenus ¹⁷⁸), Bithyniae episcopus, qui anno circiter CCCCLXXVI floruit 1⁷⁹), in Ivvre᷑μάαι τά ν mαηνα S Naxdl dyicν O6οeν 7r0ναεένι Gelasium illum, ut puto, et Rufinum conjunctos ¹⁸⁰) nominat. Neque cum Fabricio ¹³¹) utrumque Gelasiorum librum unum eundemque esse dixerim, ita ut prior partem hujus confecerit; Photius ¹⁸²) enim utramque historiam, quam ipse oculis lustravit, distinguit, neque initium illius libri in hoc, qui nobis superest, invenitur; sed Gelasius Cyzicenus, qui sua ex scriptoribus variis se hausisse dicit ¹83), Gelasii quoque Caesa- reensis libro usus esse videtur.
Idem Cyzicenus se nonnulla ex Rufino presbytero Romano sumsisse ait ¹⁸⁴), neque tamen, ut opinor, ex ipso Rufino, sed ex aliis, qui Rufini historiam excerpserunt. Hinc factum esse arbitror, ut Rufinum, quem et concilio Nicaeno interfuisse falso dicit ¹85), cum Gelasio Caesareensi confuderit ¹⁸⁶), et ut loci, quos pro Rufinianis laudat, alia atque in latinis contineant ¹8), vel ex aliis scriptoribus transscripti sint ¹⁸⁵). Propterea
un) Bibl. Gr. T. VIII p. 371(T. IX p. 290 Harl.); Fontanini vero in histor. literar. Aquilei. p. 350 Rufini interpretem putat esse Cyrillum Alexan- drinum, qui primus ex Graecis Rufinum lau- det, a Photio pro Cyrillo Hierosolymitano ha- bitum.
¹7³) Photius, errore inductus, Cod. LXXXVIII eun- dem episcopum Caesareae Palaestinae nominat. De Gelasio cf. Photii Bibl. 15. 88. 89. 102, Huet. de claris interpret. p. 219 sq., Cave Hist. lit. I p. 274, Fontanini Hist. liter. p. 348, Fa- bric. Bibl. Gr. T. VII p. 549(Tom. VIII p.
445 Harl.) praeter locos supra commemora-
tos et Schoell Gesch. d. griech. Lit. T. III p. 309 not.
¹7⁰) Fabric. B. Gr. T. XI p. 357(T. XII p. 581 Harl.); cf. Gelasium in Collect. Concil. Colcti T. II p. 122.
140) Hist. Concil. Nic. 7 Tom. II p. 132 ed. Colet.
Sye uᷣν ovgtros youe Teldoios rada Aeye dde, ubi vv. pouy Teldoios ab alio sunt addita; cf- tamen Photium 1. I..
¹61) Bibl. Gr. T. VIII p. 371(T. IX p. 290 Harl.).
422) 1. 1..
133) Gelas. Praefat. in Collect. Concil. Colet. Tom. IIp. 122 et Fabric. I. I. T. IX p. 291. Idem lau- dat II, 32 Theodoretum.
¹3¹) Gelas. I. l. et I c. 1 p. 122, ubi censuram Ru- fini facit.
¹³) I prooem. p. 121, sed ibi fortasse legendum aab zν pro riν zαBν, ita ut alii(non Rufinus) concilio Nicaeno interfuisse significentur.
¹86) Cf. supra not. 180;3 verba enim»yονν Leldoαms a correctore addita videntur.
137) Hist. Concil. Nicaen. I, 1 p. 124; 10 p. 141.
¹s3) Ita locus, quem Gelas. Hist. Nic. c. 10 Rufinũ esse ait, iisdem fere verbis graece legitur apud Socratem Hist. Eccles. I, 3 ct 4, et quae in


