— 12—
His adde quae leguntur in Hippiatricis c. 11 p. 47 et c. 22 p. 73, quibuscum con- feras verba Columellae VI, 33, 1 et 31, 1. Quae docent verba Columellae ab Eumelo hic illic aucta et in formulis, non in ceteris orationis partibus, ita esse in latinum con- versa, ut is latina satis superque calluisse dici possit.
Quod de Pelagonio eodemque hippiatro dubius affirmaverim. Is enim, quem haud multo post Apsyrtum floruisse putant*⁸⁹), ut Codex Bobiensis rescriptus seculi quarti quintive ostendit ³⁰), procul dubio scriptor graecus ³¹), cujus fragmenta passim in Hip- piatricis leguntur, familiaritatem quandam cum viris romanis contraxisse neque linguae
latinae ignarus fuisse videtur; sed neque morbum herbamve latine appellat, immo c. 69 p. 191 Hipp. π‿ο⁴εμαοων herbam, nomine latino, ut apud alios fit cf. supra p. 9, non addito, simpliciter laudat, neque locum ullius scriptoris romani, quantum sciam, latine conver- sum habet. Vegetius autem sua ex Pelagonio, quem in prooemio nominat, hausit.
Accedimus ad Sophronium ³²), de quo Hieronymus ⁸³) haec scribit: Sophronius, vir apprime eruditus,— de virginitate quoque ad Eustochium et vitam Hilarionis mo- nachi opuscula mea in graecum eleganti sermone transtulit, psalterium quoque et pro- Phelas 5), quos nos de hebraeo in latinum vertimus. Ex quibus corrigenda sunt, quae Schoellius ³³) cum aliis de toto testamento vetere, per Sophronium graece converso, habet. Interpretatio libri de virginitate intercidit; vita Hilarionis, quae inter epistolas ⁵⁸) Hieronymi legitur, graece reddita exstat teste J. A. Fabricio ³⁷) in manuscriptis, qui exhibent Hieronymi monachi cujusdam Dalmatici nomen, a S. Hieronymo, ut videtur, assumtum, quippe qui vitas Hilarionis, Pauli ³²) eremitae et Malchi, a S. Hieronymo scriptas et a Sophronio graece conversas, contineant. Vitam Hilarionis graecam repe- rire non poteram; quae inter vitas Simeonis Metaphrastae legitur incipiens: Ey IIalα orlen rrlig Sorh Odx SAαετον ꝛάωs al weeοντα αeταsονs dενααα Ldενε αο *. x. 1. ³⁰) propter multa, quae recedunt a vita Hieronymiana ⁹⁹), neque a Sophronio, neque omnino conversa est. Vita Pauli eremitae incipit: Ey 710440e AAdxig Sure-
²⁹) Osannus in Dissertat. gratulatoria, Giessae 1843 edita, p. 19.
³⁰) Cf. Eichenfeld in Wien. Jahrb. XXVI Notit. p. 25.
³¹) Quod J. G. Schneiderus ad veget. Praef.§. 6 p. 24 indicaverat, id argumentis probare studuit cum Hieron. Molino Osannus meus I. I. p. 10 sqq.
³¹) Cf. de eo Cave de script. eocles. Tom. I p. 285.
³3) De vir. illustr. c. 134.
³¹) Supersunt practer alia Psalmi et IHiob; ef. Fa- bric. B. Gr. T. II p. 360(T. III p. 717. Harl.).
²²) Gesch. d. griech. Lit. T. II p. 304.
2
³6) III, 2(al. Epist. 51).
³¹) B. Gr. T. VIII p. 376(T. IX p. 297 Har.)
³s) Hieron. Epist. III, 1. 3(al, Epist. 50. 52).
*0) Fabric. B. Gr. T. VIII p. 374(T. IX p. 294 Harl.) et T. IX p. 83(T. X p. 235 Harl.) et Lambec. Comment. de bibl. Vindob. VIII p. 539. 552 et 557 ed. Kollar.
*⁰) Incipit ea: ilarion, ortus vico Tabatha, qui circiter quinque millia a Gaza urbe Palaesti- nae ad Austrum situs est, cum haberel paren- tes idolis deditos, rosa, ut dicilur, de Spinis floruit.


