— 51—
EPILOGUS. 1.
Has leges atque Statuta ab omnibus tam docentibus quam discentibus, aliisve Academiæ membris, sancte servari, iisdemque obtemperari, et obedientiam praestari, trans- gressores autem et immorigeros pro ratione delicti severe puniri volumus atque jubemus.
II.
Reservata tamen nobis, Haeredibus et Successoribus nostris integra, easdem nos- tras leges, Decreta atque Statuta, vel diminuendi, vel adaugendi, vel etiam infirmandi, et unum vel plura prorsus abrogandi, potestate ac jure.
III.
Ejus nostrae voluntatis confirmandae et testificandae causa, Sigillum nostrum Secre- tum apprimi jussimus. Quod actum est Buckeburgi in Arce nostra, decimo Septimo die Mensis Julii, Anno nati Christi Servatoris nostri millesimo sexcentesimo vigesimo primo.
Serenissimi Principis ac Domini, Domini Wilhelmi VI. Hassiae Landgravii, Principis Hersfeldiae, Comitis Cattimeliboci Diciae, Zigenhainae, Niddae et Schaumburgi, Domini nostri Glementissimi,
Leges communium Mensarum in Academia Rintelensi institutarum.
I.
Ad communes Mensas tam obligatorum, quam non obligatorum, nisi prius obe- dientiam hisce legibus praestituram scripto suo se obligaverit nemo recipitor.
II.
Pietatem et vitae Sanctimoniam omnes et singuli, qui communium Mensarum, be- neficio frui volunt, prae caeteris singulariter et diligenter colunto: a scortationibus, hel- luationibus et commessationibus, tumultibus, tam nocturnis quam diurnis, horribilibus et belluinis vociferationibus, et aliis vitiis delictisve, omnes abstinento. Qui secus fecerit, ab Ephoro severe corripitor. Rebus etiam postulantibus, ad Rectorem et Senatum Academi- cum defertor, quorum arbitrio gravius quam alius quisquam perpunitor et pro delicti ra- tione vel ad tempus vel perpetuum, a beneficio communium mensarum removetor.
III.
Suspecta conventicula, privata vel publica sive schedis publice affixis, sive nuntiis puerisve missis, nunquam quisquam habeto, nec ab aliis constitutis se abstineto. Qui contra hanc prohibitionem tale quid attentare ausi fuerint, ad Rectorem et Senatum Academicum delati relegatione aut perpetua ignominia exclusioneque puniuntur.
IV.
Dato signo mane hora quinta, vesperi hora Itima ad preces modeste et sine tu- multu conveniunto. Initio Psalmi vel hymni cantione devota facto, per vices preces ordi- nariae recitantor, caput ex Bibliis, mane Veteris, vesperi Novi Testamenti, addito capitis
7*


