Druckschrift 
2 (1880)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

50

in Scientiis et artibus fecerint, eumque habeant roꝝν i αdeias, uti alios idonee pos- sint docere, illis etiam permittimus, ut privatim in suis Musæis, venia tamen prius a Rec- tore et decano Facultatis impetrata, disputationum privatarum Collegia possint instituere. Quod si vero se difficiles præbuerint, tum re ad Cancellariam nostram Aulicam delata, ratus sit quod nos statuerimus et jusserimus. Fieri namque solet, in hisce literatis con- versationibus, ut et docentes discant, dum ea, quæ legerunt et audiverunt, subinde in me- moriam revocant: et ipsi discentes in diem magis magisque cum æqualibus sese exercendo in studiis proficiant. Quorum laudandos conatus clementer promovere, non inhibere cum animo nostro constituimus.

X.

Aliis non itidem legere aut disputare vel publice vel privatim permittatur. Quod si sese ingesserint, qui nec Studiosi sunt, nec literati, et meditari aliis ausi fuerint(quod facere solere quosdam plebeiæ Medicinæ Empericos, et Theologiæ Enthusiasticæ subrepto- res clancularios, nobis relatum est) a Civili Magistratu, ubi is a Rectore Academiæ vel Decano Facultatis admonitus fuerit, temeritas et audaces conatus ipsorum reprimantur.

TITULUS V. De Feriis Academicis et quid in his agendum. I.

Professores post diem Divo Thomæ Apostolo sacrum, cum octo diebus natalem

Christi Servatoris nostri sequentibus, a Dominica Esto mihi usque ad Dominicam Invo-

cavit, a profesto Pentecostes usque ad Dominicam Trinitatis in anniversaria Academiæ

introductionis memoria, in durantibus denique nundinis oppidanis, a subselliis vacationem atque remissionem habebunt. 3 II.

Eandem remissionem concedimus in Semestri Examine nostrorum Stipendiariorum, puta per quatuordecim dies ante et post Pascha, et totidem ante et post Festum Michaelis.

III.

Reliquis vero anni diebus(excepto Mercurii, Sabbathi et Dominico die, nec non Festis Epiphaniæ, Ascensionis, Dive Mariæ Deiparæ, duodecim Apostolis, St. Johanni Bap- tiste et Michaeli Archangelo sacris: quibus solemnes Conciones fieri solent) quam diligen- tissime officiis suis fungantur. IV.

Si tamen aliquis Studiosorum in præmemoratis feriis publicas declamationes et orationes aut Carmina recitare voluerit, Professores rogati adsint et Studiosorum industriam sua præsentia promoveant.

V.

Ne autem extra dies feriatos ordinariæ Professorum Lectiones per Studiosorum disputationes vel declamationes interturbentur, in diem Mercurii vel Sabbathi per totius

anni circulum differantur.