— 42—
stratui et Legibus Academiae parere, et inprimis nervos jurisdictionis Academiae in vadi- monio non deferendo, et præstanda sententiis judicii obedientia, reverenter tueri velle.
II.
Nec inscriptionem ultra dies octo post suum in hanc urbem ingressum quispiam
III. Nemo etiam Magistrorum aut Civium recipere in habitationem non inscriptum audeat. IV. Recipiantur autem studiosi absque ullo nationum aut permissarum in Imperio re- ligionum discrimine ac respectu.
differat.
V.
Nec nuda tantum nomina matriculae ab Rectore inserantur, sed dies, mensis et
annus adventus et discessus pariter annotentur. VI.
Cum vero multi adolescentes nomen suum apud Rectorem professi et titulo stu- diosorum se venditantes, tamen nullas prælectiones publicas audiant, nec ullas artes ho- nestas discant, tales, si admoniti se non emendaverint, in Patriam vel ad Parentes ex Aca- demia relegentur.
VII.
Inscribendi manu stipulata Rectori sancte promittant obedientiam, cum cæteris honestis in rebus omnibus, tum vero nominatim, si jussu Rectoris in judicium vocentur, vel propter delictum aliquod ex hac urbe intra certum diem discedere jubeantur. Quod qui contemserit, qui decreto Rectoris, quod Graeca voce arrestum nominatur, retentus seu vadimonio obligatus, ignorante aut non concedente Rectore discesserit, infamis habeatur.
TITULUS II.
De Disciplina et Moribus Studiosorum. I.
Omnibus ac singulis studiosis in nostram Academiam receptis praecipimus ut principium Sapientiæ constituant timorem Domini, singulisque diebus labores studiorum suorum a lectione unius pluriumve capitum in sacris Bibliis, et ita pia precatione auspicentur.
II.
Severe prohibemus, ne nomen domini Dei nostri vanum usurpent, vel in Epi- cureis sermonibus spargendis vel corruptelis veræ Evangelicae doctrinae pertinaciter defe- dendis, vel in Magicis præstigiis, et in cantationibus aut injustis execrationibus ac perjuriis.
III.
Pietatem namque Studiosus, velut fundamentum omnium scientiarum quaeve ha- bet promissionem hujus et futurae vitae, tam audiendo diebus solitis sacras conciones et usu Sacramentorum, quam fide in Deum ac dilectione proximi exercendo religiose colat.
IV. Præcipuus ergo ne diebus Dominicis et sacro Ministerio dicatis, sub concione vel


