— 41—
monitis, praesertim Botanici Professoris, obtemperare in iis, quae ad rem herbariam spec- tant, non refutet. II. Hortum nitide everrat atque a zizaniis ac vitiis diligenter purpet. III.
Laborantibus plantis in tempore subveniat, quod si periturae videntur, nec ipse curam novit, Botanicum Professorem adeat, ejusque Consilio in conservandis et restauran- dis plantis utatur.
IV.
Librum habeat, in quo observationes herbarias, nempe de morbis, vitiis, cura con- servatione, reparatione, melioratione, duplatione seu multiplicatione, et id genus aliis re- bus herbarum ct plantarum, quas vel ipsemet animadvertit, vel ex aliis cognovit, fideliter annotet. Qui liber discedente vel moriente hortulano a Decano Pacultatis medicae reci- piatur et asservetur. 4
Habeat et alium librum, in quo assignet singularum plantarum, quas in hortum acceptat, nomina, ne forte inanibus sumptibus aut laboribus se vel alios fatiget in iis con- sequendis, quas jam habet in horto consitas.
VI.
In eodem libro ctiam memorias eorum, qui hortum Academicum plantis ac herbis cohonestare atque adornare voluerint, gratitudinis declarande ergo conservet, nominaque eorum cum plantis suppeditatis adscribat, ut alii memorias hasce videntes exemplo eorum ad parem eamdemque munificentiam humaniter invitentur et pelliceantur.
VII. Omnino etiam operam dabit, ut cum aliis hortulanis correspondeat et copias plan- tarum subinde magis atque magis adaugeat. VIII. Rei herbariae studiosis statos præfigat dies, quibus sese adiri patiatur. Extra quos neminem in hortum admittat, ne ab officio suo per intempestivos homines avocetur.
IX. Nec ex horto inconsulto Botanico Professore, quidquam alienet, donet, divendat,
distrahat, sub poena carceris et nostrae severissimae indignationis. Permutare tamen suas plantas cum aliis aequivalentibus non probibemur. PARS IV. De Vita et Honestate Studiosorum. TITULUS I. De Receptione Studiosorum. I.
Statuimus ut, quicunque in hanc nostram Academiam studiorum causa venerit et Academiae membrum esse volet, nomen suum apud Rectorem edat, et promittat, se Magi-
6


