Druckschrift 
2 (1880)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

40 III.

Abstineat autem ab inhonestis, turpibus et obscoenis dictis ac factis, quibus et

tenera juventus scandalicari, et adstantium aures possint pariter offendi. IV.

In officio ipso moderanter se gerat, nec quemquam durius tractet, quam lex hu- manitatis, aut conditio liberae ac ingenuae adolescentiae permittat sub poena arbitraria Academiae fisco irremissibiliter persolvenda, et nostra etiam indignatione evitanda.

TITULUS XII. De Offlcio Pharmacopæi. I.

Pharmacopæus Academiae et qui se membrum constituit Universitatis, Medicae

facultati obligatus sit, cui honesta praecipienti parere teneatur. II.

Magnae autem in officinis cum exerceantur imposturae, maximo ægrotorum dis- crimine, peropus est, ut in dispensationibus Theriacae, Mythridatis, Aureae Alexandrinæ, aliarumque compositionum præcipuarum, Medicos adhibeant, iisque copiam faciat omnia in- gredientia contemplandi, eaque omnia ordine disposita in tabula publice spectanda exhibeat.

III.

Ex herbationibus cum maximum commodum percipiat Pharmacopæus, quibus ip- sum una cum Ministris interesse oportet, Professoribus Medicis rus abituris tentaculum dabit ex vino Malvatico aut alio condito. Idem teneatur facere Anatomico et Chirurgo, quando publice sectiones instituuntur.

IV.

Nulla autem ignotis et peregrinis Doctoribus medicamenta praeparet, nisi quis spectatae fuerit probitatis et eruditionis. Nulla item tonsoribus, aliisve id genus empyri- cis et impostoribus.

V.

Recepta a Medico praescripta impetrantibus restituere, si petantur minime recusent.

VI. Singulis annis officinae suae a Medicis visitationem fieri permittat, et exoletis corruptis et vitiosis omnibus eam expurgari patiatur. VII. Omnibus quoque serio medicinae Studiosis et Candidatis facilis erit, et si simpli- cia vel composita inspicere velint, eorum omnium copiam haud gravatim ipsis faciat. VIII. Maxime vero stillatitiorum liquorum rationem, et instrumentorum ad eam artem pertinentium praeparationem liberaliter et benigne monstret. TITULUS XIII.

De Offleio Hortulani. I. Hortulanus quoque Academicus Medicae Facultatis fidem obliget, ejusque