—-— 35— III.
Negligenter quoque Collegarum et leviores offensiones ipse ex præscripto legum
emendet. Quod si ultra mensem distulerit facere, Rector auctoritatem suam interponit. IV.
Sigillum etiam et librum Facultatis, in quo leges et nomina eorum quibus decer-
nuntur gradus et qui in Collegium sunt recepti, scribi solent, bona fide custodiat. . V.
Habeat item potestatem convocandi Collegas et proponendi res deliberandas, et rogandi sententias eo ordine, quo adscripta sunt eorum nomina. Obtemperet autem illi sententie, quæ est a majori parte. VI
Denique licet in quibusdam Academiis Decanis omnium Facultatum potestas facta fuerit, plures Collegas in Facultatem recipiendi, etiamsi non sint Professores ordinarii, nos tamen hujus gratiæ faciendæ potestatem nobis hæredibus et successoribus nostris solum reservamus.
TITULUS VI. De Offleio Professorum in genere. I.
Professorum omnium commune officium est, ut sint fideles et recte ac fundamen-
taliter didicerint ipsi, ac teneant, quam singuli profitentur. 1 II.
Tum pietate, morum gravitate et integritate vitae egregium suæ existimationis
atque imitationis exemplum Juventuti præbeant. III.
Studiosos ament veluti filios, iisdemque consilio, ope atque opera, citra detrimen- tum suum subveniant.
IV.
In docendo, prælegendo et disputando, ita pensum suum quisque absolvat, ut ad exactissimam diligentiam, maximam assiduitatem, et summum candorem docentis nihil desideretur.
V.
Nullum omnino Studiosum sine probabili causa e numero auditorum suorum ex- cludant: privatim etiam aliquid de aliquae doctrinae parte sciscitantibus apertas Januas ha- beant, et benigne respondeant. 8
Professores inter se fraternae concordiæ et mutuae benevolentiae studium arctis- sime servent, ac sibi invicem honoris exhibitione præveniant. Contentionum autem atque simultatum privatarum aut publicarum fomitem sub censura indignationis nostrae nulla- tenus alant.
VII.
In officio negligentes, vel tranquillitatem Academiae nostrae dissidiis ac rixis non 5*½


