— 36—
necessariis turbantes, vel crimine ac scelere aliquo pollutos, causa per nos, Consiliarios nostros Aulicos aut Cancellarium Academiae et visitatores, cognita, dimittendi potestatem Nobis, hæredibus et successoribus nostris reservamus.
VIII.
Quod si Collegas aut Senatum Academiæ talia dissimulare, vel donec vires acci- piant factiones, utrinque facere intellexerimus. Nos interposita auctoritate nostra, ex of- ficio non tantum in reos, verum dissimulatores etiam, qui officium suum tempestive com- ponendo aut ad Nos deferendo non fecerunt, severe animadvertemus.
IX.
Professores diebus publicarum Lectionum clam urbe ne absint. Quod si urgente aliqua inevitabili honoris, officii vel damni necessitate, omnino proficiscendum aliquo fuerit, aut morbo non simulato, vel alia justa causa impediatur, Rectori tempestive causam eam indicet atque probet.
X.
Qua non probata nec absentiæ suæ aut legitimi impedimenti ratione addita, mulcta pecuniaria puniri volumus, ita ut superiorum Facultatum Doctoribus pro qualibet lectione neglecta semithalerus, Professoribus artium dodrans thaleri stipendio deducatur.
XI.
De vocatione autem et receptione Professorum sancimus, ut Rector et Senatus Academicus, quibus homines idonei, præsumuntur esse notiores, mortuo aut discedente Professore, alium quem dignum esse judicaverint, nobis nominent, ejusque voluntatem an- tea explorent, an legitime vocatus parere vocationi decreverit. Quam a nobis vel jussu nostrorum vocatum, Rectori et Senatui Academiæ nostræ, præsentabimus, et de stipendio cum eo transigemus: salva tamen semper nobis, hæredibus et successoribus nostris libera dispositione, in nominando, recipiendo et præsentando, quemcunque videbitur ex usu esse cum nostri Principatus, tum ipsius Academiæ.
XII.
Porro jusjurandum, quod conductus a nobis et receptus Professor Academiae tene- tur praestare, est hujusmodi: Ego N. N. Rectori Academiae obedientiam juxta leges et sta- tuta præstabo, vocatus a Pedello veniam in Senatum nisi probabilibus causis impeditus fuero, quod tamen Rectori tempestive significabo. Contra Serenissimum Principem ejusque hæ- redes et agnatos, nihil fraudulenter suscipiam, in deliberationibus eo dirigam mea consi- lia, ut prosint Academiæ, ac cum norma pietatis et Justitiae congruant. In dijudicandis causis controversis, de quibus in Senatu Academiae deliberabitur, sequar statuta leges et aequitatem. Ea, quæ in deliberationibus proponuntur, et silentio tegenda sunt, non reve- labo. Denique ero studiosus concordiæ et pacis inter Collegas, nec cujusquam honori ali- quid derogabo, nec rixas vel contentiones excitabo. Et si(quod tamen D eus avertere clementer dignetur) aliquid movebitur, ut sumus homines omni animi contentione innitar, ut juxta statuta placide et fraterne transigantur, omnia pro posse et nosse. Sic me Deus adjuvet!


