— 34— VI.
Rector quemüibet Consilidrium ordine suo modeste dkentem patienter audiat. VII. Nemo, nisi suo loco et ordine et a Rectore jussus loquatur. — VIII. Nec Rector cujusquam votum aut sententiam ſderiqeat. aut t vilipendat, vel perso- nam dehonestet. 1 IX. Necquis Collegas i in Consilio eriminetur aut sugillet vel alia odiorum ac rixarum semina sciens pardat. Nec vonrocatlone consilii intempeslirhe nisi necessitas flagitet, lectiones et actus Academici impediantur. 21.
Omnes ad consilium pertinentes Professores Rector vocari curet: exclusos vero aut a Consilio propter subtilitatem vel maledicta et rixas in consilio motas, vel alia de causa suspensos ne vocet.
6 XII. 8.
Non venientes in Senatum nec causam absentiae Rectori ante Senatus congrega- tionem præbentes, poena pecuniaria mulctentur: contumaciter vero auctoritatem Rectoris invocatione detrectantes velut contemnentes Cellegii societatem, prorsus ex Senatu Acade- miæ excludantur.
XIII.
Nemo Consiliarius de negotio per Rectorem proposito, sententiam suam occultet, sed quod rectissimum esse in sua conscientia judicaverit, aperte et categorice dicat. XIV. Auditis singulorum consiliis concludatur et decretum fiat congruens illi sententiæ quae a majori parte dicta est. XV.
Rector et caeteri Assessores, cum de causa ad ipsos privatim attinente in Senatu Academiae agitur, tantisper donec deliberatio fiat, ex consessu cedant, et Rectoris locum interea vel proximus Antecessor, in Rectoratu vel proximus Assessor obtineat.
TITULUS vV. De Officio Decanarum Cujnsllhet Facultatis.
Decanus singularum Facultatum ex ipsis Collegiis quolibet semestri eligatur et quidem eo ordine, quo in Cellegium Arisgneeg erlins est.
Hic custos et executor legum suæ Facultatis præcipuus et sedulus esto et lectio- nes et exercitia suæ Facultatis propria, adjunctis Collegiis juxta leges ordinet. Ac si quid novi constituendum judicabit Rectori et Senatui Academiæ comprobandum prius exhibeat.


