Druckschrift 
2 (1880)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

- 33

Praeterea et hoc Promotoris functioni ingungitur, ne Studiosi a Civibus ultra sta- tutum publice pretium pro victu seu mensa et locario Musæorum et cubiculorum graven- tur. Ideoque singulis anni semestribus alternatim duo Professores et totidem Senatores oppidani destinantur, qui adeundo civium domos et habitationes perlustrando, excessus ad modum æcqualitatis redigant, aut ad Cancellarium Academiae et visitatores referant.

VII.

Curam quoque Promotor habet ædium Collegii, easque cum uno aut altero Profes- sore bis terve annuatim perlustret, et si quid necessaria refectione indigeat ad visitatorum tempestive notitiam deducat, qui porro nobis si necesse fuerit indicent.

VIII.

Interea tamen dum de hoc Promotoris officio deliberabitur, Rectori ut supremo

Academiæ Magistratui has partes commendamus et injungimus. TITULUS IV. De Senatu Eonzistorit Academici.

Omnes Professores publicos cujuscunque Facultatis in Senatum Academiae seu consilium sive consistorium recipi, suoque loco et ordine pariter ad labores gubernationis seu dignitates, quas vulgo vocant, et commoda atque emolumenta laboribus adjuncta ad- mitti jubemus.

II.

Qui Senatus, Rectorem in tota gubernatione Academiæ, et legum custodia, et exe- cutione, omnibusque rebus ad Academiae salutem pertinentibus fideliter suo consilio, prae- sentia, opera et auctoritate juvabit, et controversias leviores, quæ inter Professores et Studiosos, vel adversus eos a Civibus oppidanis aut aliis movebantur, cum Rectore cognos- cet et decidet: de gravioribus vero ad Cancellarium Academiae ac nos ipsos referri curabit.

III.

Senatum Academiae singulis hebdomadibus semel statuto die et hora a Rectore convocari, et deliberationibus publicis vacare satis erit: nisi negotia incidant quæ subitam expeditionem desiderent.

IV.

Erunt autem materiae deliberationum publicarum in Senatu Academiæ de studiis et moribus recte gubernandis, de ratione docendi ac discendi, de exercitiis singularum fa- cultatum, de officiis et diligentia Professorum publicorum, Magistrorum privatim docentium, discipulorum, ac aliorum Academiae Civium; et similibus aliis rebus ad salutem Reipubli- cae Academicae singulatim spectantibus: item de controversiis et litibus, quæ singulis tem- poribus ad consistorium deferentur, dirimendis, aliisque parergis, quibus plerumque plus temporis studii et cura, quam summis illis deliberationibus de doctrinis ac disciplina, im- pendere litigantium cogit importunitas.

V.

Nullus Senator aut Consiliarius Academiae arcana Consilia vel quae Rector aut

quivis alius secreto teneri petiverint, effutiat. 5