Druckschrift 
2 (1880)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

XXX.

Sin autem durante Magistratu, necessario ex urbe proficiscendum fuerit, aut ad- versa valetudine laboraverit, ut rebus suis preesse non possit Antecessor proximus, ejus rei praemonitus, vices Rectoris interim sustineat et sigillo Academiae utatur.

XXXI.

Postremo Rector Academiae nomine eorum, qui ad Academiae jurisdictionem per- tineat, in publico libro quem matriculam vocant, praescripta teneat, et Studiosos ad hanc Academiam accedentes recipiendi et inscribendi potestatem habeat.

3 TITULUS III. De Offleio Promotoris Generalis. I.

Quum crebræ vicissitudines ac mutationes Magistratuum, ut aliis Politiis, ita etiam Academiis incommodae sint, quod experientia ac usus novis gubernatoribus saepe desit, et paulo prudentiores negotia Academiae necessaria cum aliquo periculo et invidia conjuncta in successores relegent, et remissi omnia administrent, adjungi solet Rectori in quibus Academiis sine ullo jurisdictionis aut Magistratus titulo, generalis promotor, seu Superin- tendens et oculus Academiae cujus tanquam Ephori seu vo&νμοναηροᷣ perpetui, si quando- que constituerimus, proprium munus erit Legis Academiae omnes de officiis omnium Magis- tratuum et membrorum Academiae accurate nosse, deque iis tuendis et exsequendis Recto- rem ac caeteros amanter et placide monere, ac ut ab omnibus membris Academiae fideliter serventur summa vigilantia et studio elaborare.

II.

Hic ergo Promotor omnes Academiae partes, omnium Professorum lectiones et auditorum studia ac mores pro sua virili diligenter intendit, et attentu considerat, an singuli juxta normam legibus praescriptam officia sua sedulo faciant: an Professores in Theologia, Jure, Medicina et caeteris artibus assidue et diligenter legant: an exercitia disputationum, styli, declamationum et caetera per Magistros in artibus et caeteros suo loco et ordine se- dulo habeantur: an discipuli assiduitatem in discendo, et modestiam moribus juxta divinas et nostras leges Academicas conformatis praestent.

III.

In aliquot etiam Academiis cuilibet Studioso legibus concessum est, negligentiam Professorum in legendo caeterisque exercitiis et alia adversus leges commissa Promotori vel Rectori ipsi sine incuria denunciare.

IV.

Adesse etiam Promotor Rectori solet in cognitione et compositione causarum le- viorum et aliis negotiis minus gravibus, ad quae totum Academiae Senatum convocari non opus esse existimatur. 5

Insuper significationes de lectionibus et disciplina diligentius compositae et publice in Academia propositae, tanquam Historiae Academiae nostrae Holsato-Schaumburgicae ad posteros profutura alicubi solent a Promotore colligi et coagmentari.